Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
rentes potestatem) neve gesta potestate («hverken under
eller efter»).
g 9 notandum deinde ut = ut deinde (primo —
deinde — tum).
Liber I.
2, 4 malo ne quam nec; multo enim artius ne — essent
cum hoc: Latinos — appellavit cohaeret quam cum illo: ut
— conciliaret («for at vinde —, vilde Æneas, at de skulde
have samme — Navn; derfor kaldte han»).
4, 3 pro profluentem scribendum praefluentem, i. e.
praeterfluentem; cfr. I, 45, 6, al. Profluere est porro fluere
(e fonte aliquo).
4, 7 datos vix convenit in ad stabula, quod sic esset:
apud stabula; sed Faustulus et Larentia sine dubio in ipsis
stabulis habitabant. Ego igitur cum Gebhardo latos scribo;
cfr. de confusione III, 31, 8, II, 50, 7. Etiam II, 2, 4
scribendum puto sermo — latus s. e 1 a tu s, i. e. dilatus, id quod dandi
verbo significari vix potest; cfr. IV, 5, 6.
4, 8. Potuit fortasse Livius dicere: peragrare circa
saltus, ut Cicero de Orat. I, 222 *): peragrat per animos
(nisi ibi per librariorum est, e peragrat ortum); sed quoniam
M., P. circa non habent, scripsi: peragrare |circa] saltus;
vid. lexx. An potius fuit in cod. arch.: peragrare omnes
circa saltus? cfr. I, 17, 4: multarum circa civitatium,
alibi omnes circa populi, montes circa perpetui, ad
loca circa visenda, al.2).
7, 9. aliquantum ampliorem. Scribendum h. I.
aliquanto a.; III, 15, 2 quanto iuniores — magis; V, 21, 14
aliquanto — maior; X, 35, 2quanto in sua parte plus;
XXV, II, 9 aliquanto opinione eius celerius; XL, 40,
I meliore aliquanto militum; XLIV, 7, 6 quanto —
longius —, eo maiorem. Tam pauci loci apud me quidem
nihil valent contra innumerabiles illos, ubi in codd. ad reculam
scriptum est. De -o et -u millies in omnibus codd. confusis
olim (ad Sestianam p. 23—27, alibi) disputavi; quinque ex septem
illis locis ante am, iun, in, in, o facillimus error fuit.
’) In locis Ciceronianis paragrapliorum, qnac dicuntur, non capitum numeri
positi sunt.
’) [Madvigius circa adverbium esse voluit, non praepositionem; cfr. praeter
locos a lirak. collectos Gr. Lai. j) 210 c not. 2 ed. Germ. lert. O. S ]
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>