Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
trum cornu, i. e., Hi non solum in itinere, sed etiam in acie
dextrum cornu tenuere, et quidem prope flumen, quae sententia
quum per se ipsa subtilior spinosiorque est, tum ex. iliis: Inter -—
transierat intelligi haud facile potest. Et aut ex etFidenas
repetitum est aut ex -at (transierat) natum aut transpositum
(ut fuerit Et hi, cfr. II, 2, 9: Et ceteri). Scribendum igitur
aut Hi [et] aut -f- Hi et.
27, 9. id, quod ab rege auditum erat, rati. Primum
hoc nimis bre\iter dictum est pro eo, quod est id — ita esse
rati; deinde in uno meliorum codd., L. 1 (de quo vid. Madv.
Emm. p. 31), et iu L. 2, Voss. 1, 2, Port. m. 1 est irati.
Scribendum ita rati, ut iam in Port. m. 2, Haverc., Pal. 2
(corrigendo, opinor) scriptum est. De hoc loqnendi genere: hoc (id,
quod) ita (= ita esse) reor, puto, credo, al. vid. Madv. ad
Cic. Finn. II, 17; adde ad ea, quae ille collegit, Cic. ad Famm.
XII, 23, 2, ad Att. XI, 6, 1, XV, 4, 1, ad Q. Fr. II, 7, 3 et 15
A, 3 et 15 B, 3, Tuse. I, 30, Divin. I, 84, Phil. I, 33; Livius ipse I,
55, 6 dicit: idque ita cecinere vates, cfr. XXIV, 4, 2, XXVI,
15, 9,1, 4, 2: seu (sc. id, quod dicebat) ita rata. Ex
eratitar-ati quam facile et eratirati et eratrati fleri potuerit, apparet.
Obiecit mihi Siesbye, quod Livius ter habet, occasionem
ratus (VI, 28, 2, XXI, 11, 8, XXXVII, 13, 2); sed illud quidem
alius generis est; in eo enim, ut Latine saepissime fit, auditur
obiectum verbi rendi (id, quod praecedit), ut sit = eam occ.
esse r. (nos: «anseende det for en gunstig Ledighed"), non, ut
nostro loco, id, quod de obiecto praedicatur (ita, i. e., ita esse,
ut ab rege auditum erat).
29, 6 pro Egressis urbem ego : E. urbe (item II, 37, 8);
cfr. Madv. ad III, 57, 10. De his: quadr. annorum opus,
quibus Alba steterat vid. ann. mea ad XXVI, 51, 3.
31, 2. missis — prodigium, in conspectu —
cecidere caelo lapides. Ego: prodigium in; missis enim
est dat., non abi. (ut advocato concilio 6, 1), = in
conspectu missorum; cfr. 25, 12 sustinenti — iugulo. De
cec. caelo sine de posito cfr. ad XXII, 1, 9.
32, 3 fortasse (ex det.t. al. cdd.) scribendum sustulerunt
animos et — reddunt; non mirum, si in cod. arch. post erat
scriptum est -erant pro -erunt. III, 1, 2 fuerat auctor
de priore consulatu recte est, de secundo cons. (qui tum erat) et
agrarii — erexerant, et tribuni — suscipiunt (pro
erexerunt) vix item; cfr. tamen, quae dicentur ad IX, 22, 2.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>