Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
t. q. ab st.; tum subiicitur: a. s. s.; prava igitur esset
correctio: virgis caedi alii, alii securi subiici).
38, 2 Livius mihi videtur scripsisse, ut iam Lamb. Bos et
I. Perizonius voluerunt, populis, imperium qui ibi —. Ut
omittam paulo duriorem sententiarum per que copuiatarum
mutationem subiecti, cuius exempla non desunt, causa, ob quam
Romani a finitimis populis contemni coepti erant, multo aptius
cum effectu relativa sententia quam copulativa annectitur. Non
mirum, si quis librarius ob imperium ante qui positum
(scilicet quia imperium et libertas inter se respondent) ex
qui fecit que.
38, 3 scr., omisso commate, populati quum. — Ibd. de
his: eam — fore v. ad I, 45, 4.
38, 12 sic interp.: detrectarent, referunt (cfr. 43, 6;
50, 1).
39, 5 sic scripsi: Quae si in rege tumjeodem aut in
filio regis ferenda non fuerint, quem laturum in tot
privatis? SiMadvigii coniectura eadem vera est, certe eadem
post quem ponendum est; cfr. de eadem re 44, 1. Potuit
Livius scribere: Quae si in rege tum uno aut —, quem
eadem laturum in tot privatis, ut inter se responderent
quae et eadem, rege uno aut filio regis et tot privatis.
In L. I est 1 a tu r iam, in deterioribus laturi sint, unde quis
facere poterat laturum iam; sed rectius erat nunc, ut
responderent inter se tum et nunc. Eadem ex sq. versu
anticipatum et ad rege accommodatum potuit expellere uno. An
eadem (eodem) est glossema ad illa: quem — privatis, in
margine ascriptum?
41, 8 malim scribere: in Fabio minus -j- in bono
quam: in Fabio minus [in bono]. Si illud: Hunc enim —
mallet esse totum abesset, scribi poterat: in Fabio minus
in foro constans quam navum in militia; sed in illis
verbis nihil per se ipsum offendit nisi iteratum pronomen
demonstrativum (hunc — huic).
45, II fortasse scr. si ipse huius (H. 1, edd. vett.).
48, 1 si necesse fuit scribere alienato — animo, cur
Madv. XXV, 39, 4 alienatos sensibus retinuit, ac non
scripsit alienatis?
50, 12 scr. simul iis.
53, 3 scr., omisso commate, consilio ea, = ex
composito — consilio, non abi. abs.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>