Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
dem sententiam, in quum scribitur media Afrorum acie;
viam, qua perrupere, nihil opus fuit bis ablativo significare.
57, 8 scr. proelium commissum, [in) quo —
defensum egregie praesidium est, ut dicitur vincere aliquem
proelio, abi. instr., non in proelio, alia; in adhaesit ex m.
60, 4 scripsi f clementiaeque. Excidisse alterum
substantivum (clementiae facil itatis que?), veri similius mihi
videtur, quain que esse interpolantis. Similiter XXVI, 7, 6
malim cum Weiss. addere agenda ante audenda vel potius
post audenda quam cum Madv. delere que; quamquam q
nasci potuit ex d tø — d — p — b). XXVI, 13, 9 scripsi f
ex-secrabilisque, incertus, excideritne adiectivum aliquod, ut
inexpiabilis, post exsecrabilisque (non, ut Weiss.
conie-cit, ante exs.), an que sit aberrando ad atque natum. XXI,
50, 7 armatam excidit facilius post ornatam quam ante
ornatam, XXVI, 24, 2 multo facilius S i c i lia post 11 a lia quam ante
Italia, et Sicilia per que aptius adiicitur Italiae quam
contra; XXVII, 10, 2 excidit i&cerent facilius post agerent quam
/acerent ante acerent; cf. de ordine verborum XXII, 11,2.
Madvigius ipse plus triginta aliis locis vel necessario vel saltem
apte ex sua aliorumve conieclura unum plurave verba similiter
omissa supplevit. Idem recte que delevit viginti fere locis, ubi
que [q) aberrando ad sequens praecedensve aliquod que, qui,
quam, quod, quos aut ex sequenti praecedentive aliquo q vel
p nasci facile potuit.
61, 6 sic interp.: compulsis omnibus Atanagrum,
urbem, quae — erat, circumsedit.
62, 2. Valde dubito, scripseritne Livius quis pro quibus
hic et XXVI, 15, 4, XXX, 25, 7, XLIV, 3, 2, aliquis pro
aliquibus XXIV, 22, 14, XXVI, 15, 3 et 49, 6, XLV, 32, 6. Cfr. de
-ibus, in antiquis codd. scripto - i b., et -is inter se
permutatis Madv. praef. ad V. IV P. 1 p. 6.
62, 3 ego sponte, ut Madvigius in praef., et in foro.
62, 5 notabili duritia Livius scripsit, si hominum specie
visos posuit pro eo, quod est quosdam hominum specie;
videndum tamen, ne fuerit hominum species procul cum
candida veste visas nec — congressas; cfr. XXIV, 10,
10. Quum specie pro species scriptum esset, corrigendo
fieri potuit visos — congressos; cum post -cui et ante
can- facillime excidit; ablativus sine praepositione hoc quidem
loco duriusculus est.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>