- Project Runeberg -  Tidskrift for Philologi og Pædagogik / Niende aargang /
92

(1860-1873)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

non potest, ut cum genitivo generis ponatur; adiective autem
nunquam inveni quantum argentum pro eo, quod est
quantum argenti, positum; i sive ex u ortum esse potest sive
accommodando ad argenti. Cfr. tamen de aliquantum XXV,

35, 7 aliquantum iter, XXIX, 35, 13, XXXVIII, 27, 6.

25, 4 fuit quum scribi vellem: ultionemque iam («snart»)
fraudis fore; ex iam post e facile potuit fieri eam; sed
eam ultionem relatum est ad Gallicum bellum. Cfr. 29,
eo discrimine pugnae, ubi, quoniam praecedit pugnare,
omitti poterat pugnae, et I, 30, 4, ubi similiter virium abesse
poterat, quoniam dicitur haec fiducia, ut sit fiducia huius
rei; nostro quoque loco, si fraudis abesset, non desideraretur.

28, 9 scribendumne amni, ut est 14, 13; 19, 9 et 12;
XXIV, 10, 7?

31, 10 notandum pridie quam pro eo positum, quod
est ex die ante quam; an, quoniam hoc durius est,
scribendum essent ex (quod post -et excidere potuit) pridie
quam? quemadmodum dicitur ex ante diem V Id. Oct.
(XLV, 2, 12), in ante diem IV et III et pridie Id. Oct.
(ibd. 3, 2), ex a. d. V Kai. Dec. ad pr. Kal. lan. (Orell.
Inscr. n. 594). Similiter XXV, 12, I, quoniam Livius nusquam
usque dicit pro lisque ad, sic scribendum puto: usque ad
ante diem V Kai. Mart.; cfr. Cic. ad Alt. II, 11, 2: usque
ad pridie Non. M ai. Plinium H. N. XI, 16, 41 ex codd. scripturis
(et ad pr. id. Sept., ex april. Sept., simm.) suspicor
scripsisse sive ex pridie Id. Sept. sive ex ante d. II Id. Sept.,
sicut in eandem sententiam in codd. Epist. Cic. ad Alt. locis
quibusdam scribitur.

33, 2 ego ex arch. Philippus Macedonum rex eo
magis, quod propior Italiae (scii, quam omnes reges
gentes-que) ac mari tantum Ionio discretus erat, in qua
scriptura ac rectissime ad comparativum propior adiungit
explicationem mari tantum Ionio discretus; Livius, si quo
scripsisset, idem sine dubio ac non posuisset, sed ita scripsisset:
quo propior Italiae, mari tantum Ionio discretus,
erat («idet han kun var adskilt derfra ved —»)’).

‘) [Ad quo defendendum cfr. tamen, quae Aubertius in horum Annalium
vol. V p. I sqq. exposuit; exemplis ab eo positis addi possunt Cic. Cat.
77, Liv. I, 23, 8, XXXI, 31, 17; de annexo autem per ac altero membro,
ad quod particula relativa non iam pertinet, v. II, 35, 6, IV, 11, 2,
XXXIV, 4, 3. O. S.]

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 15:09:45 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/philpaed/9/0106.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free