Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
34, 10 sic interp.: Romae, quum —. Verba, quae sunt
per idem tempus Romae, iungenda cum his: decreverunt
patres, non cum his: quum — Mammula — retulisset
(»havde meldt skriftligt»), quod posceret Romam.
37,2 vix necessaria Madvigii coni.: turrem aliam;
sententia quidem in his: Adversus ligneam ingentem admotam
urbi aliam turrem ex ipso muro excitavit per se ipsa
clarissima est, turrem autem cum aliam iunctum, sicut quum
dicitur pro uno centum domini = pro uno domino
centum.
38, II si ut finale est, comma post bello, non semicolon
ponendum; sed haec sententia: ut — faceret sine dubio
pendet ab iussusque (cfr. ann. mea ad 1, 43, II); ita recte
interpungitur: bello; si —.
42, 13 scribendumne: miseris — et ademeris, si —
i u d i c a r i s ?
43, 7 scribendumne: Explorato cum firmisque
praesidiis et tuto receptu praedatum ierat? Cfr. 42, 9, ubi
inverso ordine duorum membrorum est: explorato et
subsidiis positis et sub signis ad populandum ducebant.
43, 13 ego olim: Ipsorum quam Hannibalis magis
interesse; magis facilius excidit post -alis quam post
ipsorum1). Sic X, 30, 9 carminibus post militaribus
inserendum, XXI, 49, 10 datum post signum; XXIV, 5, 13 ita
lacuna explenda: ausuros fuisse, addit socios ab — (aberratum
ab -os ad -os); XXV, 24, 5 rati facilius excidit post teneri
quam post custodes; XXVJI, 17, 6 malim erat Punicis
(aberratum ab -ibus ad -icis); XXVill, 26, 7 scribendum puto
non modo metu, 31, 7 cum viginti millibus peditum,
duobus millibus equitum et quingentis (aberratum a
millibus ad millibus), 42,6 neque detrecto neque elevo (aberr.
a neque ad neque, ut paulo infra a non ad non); XXX, 6,
3 vis sententiae inest in hostile, post quod nihil facile
excidit (- iI post -ile), 26, 8 pluribus facilius excidit post victoriis
quam ante victoriis; XL1I, 6-3, I regiam suppleo post vim
vel post quidam, XLV, 26, 14 impositum post dimidium.
’) [Similiter Sali. Cat. 9, 5, ubi lordanus ex codd quibusdam magis post
beneficiis inseruit, veri similius mihi videtur sic fuisse: beneficiis
quam metu imperium magis agitabant; de ordine verborum cfr.
lug. 31, 20; 42, 5; 92, 6, Liv. ed. Madv. IV, 2 p. 80. O. S.]
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>