- Project Runeberg -  Tidskrift for Philologi og Pædagogik / Niende aargang /
98

(1860-1873)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

esse omnes ordines probatque Madv.; sed omnes ordines
vix necessarium inter agmen et toto agmine; et vide, ne
audiatur non agmen, sed ad eos, i. e. «duces, ad quos
nondum pervenerat, quae morae causa foret». An excidit non
solum adesse, sed etiam ad eos, bac sententia: rumor ad duces
per agmen pervasit? in quo nihil, credo, offenderet, per eos
significari, qui paulo ante duces appellati sunt, brevi post
praetores appellantur.

34, 11 scr. recideret, quemadmodum est iniecta
esset et recelleret, coniunctivo iterativo; plusquamperfectum non
necessarium; recidens enim aquam navis accipiebat.

34, 14 scr. aut magnam partem ita proclive est aut
magna ex parte —; similiterque Sall. lug. 98, 3 emendari
debet. Magna parte sic Livius non dicit, nec potest id esse
«i en stor Strækning», quod esset magno spatio. IX, 24, 12
et XLI, 6, 6 maxima parte et magna parte (= plerisque,
multis) quasi apposita sunt ad semisomnis et ad exercitu;
similiter XL, 34, 13 omni parte (= tota) ad gente
accommodatum esse potest, etsi, collatis XXXVII, 53, 5 et 9, Ov.
Epist. 7, 110, simplicius est ita interpretari, ut sit ab (ex)
omni parte, »i enhver Henseende».

36, 7 post morati sunt colon ponendum, hac sententia:
nam et Bomilcar — et Himilco.

36, 10 in his: ubi frumenti magna vis
commeatus-que omnis generis convecti erant Romanis artius ubi
iungendum est cum erant Romanis (•• livor Romerne havde»),
ut convecti sit quasi appositum ad vis co m meatu sque;
cfr. XXII, 20, 6: ubi vis magna sparti erat, ad rem
navalem congesta, ubi comma post erat ponendum.
Dicendum est necessario quo Bomani congesserant; dici potest
aliquo loco mihi aliquid est congestum («jeg har etsteds
Noget sammenbragt»); cfr. 39, II: frumento et
commeatibus aliis in castra convectis, ubi in castris dici non
potuit. XLIV, 40, 2 convectum adiective positum est (non
«var blevet fort sammen til den nye Leir», sed «var fort
sammen i»); quod in aliquem locum convectum est, in eo est. Cfr.
Madv. G. L. g 344 (de praesenti statu praeterita actione effecto).

38, 8 scr. cum Sigonio vitandae, non inferendae
fraudis causa. Apertum est, negari aliquid, quod sit
contrarium ac vitare fraudem; quod quo modo ferendae esse
potest? Dici potuit faciendae; inferre fraudem dicitur ut

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 15:09:45 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/philpaed/9/0112.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free