- Project Runeberg -  Tidskrift for Philologi og Pædagogik / Niende aargang /
172

(1860-1873)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

maleficia committenda de nocte surgentium. Dein deterrens ab
illa in animo excolendo (in se servando) desidia aliud simile
Horatius ponit de corporis desidia, quam sæpe sequitur hydrops,
quod simile inceptæ ejus cohortationi et infra plenius explicatæ
interseritur. Fugit vero Bentleium, hominem acutissimum, ut
non semel figuratus Horatii sermo, ltoc esse simile solum, quo,
ex more, Stoicis praesertim familiari, nnimi vitia et perturbationes
corporis morbis illustrantur. Bentleius ergo uno tenore desidiam
et somnolentiam solam increpari statuens, eam orationis
formam, quae in duabus edd. principibus est: si nolis sanus, cures
hydropicus probavit, in qua prorsus recte is quidem ad cures:
expergisci ex antecedenti supplet. Illos interpretes (Obbarium,
Scbmidiu.ni) qui in retenta vulgari orationis forma idem
|expergisci| supplent, nil curo. Sed cum vere iam a Bentieio
observetur et opponatur ei, quod in vulgata loci lectione is quoque,
ut alii, solum recte suppleri posse statuit: currere, nusquam
praecipi sanis hominibus, ut currendo hydropem evitent, talibus
vero modica sola gestatione et corporis exercitio opus esse, id
sane miriime refutatum est ab iis, qui contendunt ex sequenti
curres aliud verbum, quod ad sensum requiritur, ambulationem
v. incessum significans, suppleri posse (zeugmatis figuram ergo
statuendam esse). Falsissime enim illud non dubie contenditur;
nam in talibus locis, ubi vocabulum in priore membro omissum
ex sequenli intelligendum est, semper idem vocabulum, quanquam
interdum mutata grammatica forma, iutelligitur l). Ea in priore
membro alicujus vocabuli omissio inprimis apud Horatium
fre-quentissima est, cujus omissionis exempla plurima attulit Herbstins

— quem virum in Horatio interpretando honoris causa memoro

— lectt. Venus, part. 1 pag. 8—18, Neque tamen ipse satis

diligenter semper attendit, in omnibus illis exemplis idem

semper vocabulum sive eadem vocabula ex sequente orationis
membro ad prius retrahenda esse, et falso sane nostro loco

comparat Sat. I, 3, 9 (ubi in priore membro verbum ponituri:

«saepe vellit qui
Currebat fugiens hostem, persæpe velnt qui
lunonis sacra ferret» (sc. lente incedebat, supplet Herbstins) *|.

’) Iii diserta oppositione ex negativa verbi forma intelligilur affirmativa in
Tiic. Ann. 12, 6i: Agrippina filio dare imperium, tolerare imperitantem
nequibat: simplicius iu simili oppositione ibid. 13, 50 deesse nobis terra
in vitam, in qua moriamur, non potest
’| Iii pnelerea <le eo loco moneam, cum prius membrum construendum

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 15:09:45 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/philpaed/9/0186.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free