Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Nostro vero loco si vel tanto iure illud contenderet Herbstius,
in tali contextu aliud verbum, h. 1. ergo satis diversum, ex
sequenti elici posse, quanto iure id ipsum negandum est, tamen
cuin in illo simili satis manifesta adsit temporis oppositio, quæ
vel ipsis adiectivis, quamvis non additis temporis adverbiis,
indicatur: (nunc) sanus — (post) hydropicus, ea temporis distinctio
non dubie, sensu flagitante, in utroque orationis membro verbi
quoque tempore indicanda est; neque magis quam in aperta
quanquam alia oppositione in loco infra tractando, ep. 3, 30
(sit tibi euroe quantee conveniat sc. esse) licet hoc loco de duabus
inter se satis diversis vel oppositis actionibus priorem ex
sequenti intelligi. Unum ergo hoc loco verum esse contendo,
in quod ipse, locum scrutatus, delatus eram prius, quam viderem
iam a L). Heinsio coniectum esse: Si non is sanus, curres
hydropicus. Codices et nolis et noles habent, quod posterius
facile ex sequentis orationis forma oriri poterat. Ex parva et
ancipiti voce is, facile fortuito cum antecedente non in unam
vocem confusa profectum: nonis pronum erat mutare in nolis;
ex qua ergo, una literula mutata (non is), iam unus rectus
sensus prodit. In sequentibus de ipsa re, quæ illo simili
illustratur, non tam necesse erat duo diserte tempora distinguerentur,
cum utrumque eodem tempore fieri cogitari posset (si non hoc
fiet-pro eo illud fiet).
Verbum eundi recto sensu poni ex usu sermonis hoc loco
(inprimis ob oppositionem), ut sit: ingredi, incedere, ambulare,
fortasse non opus est exemplis demonstrare; pauca utique
sufficient: in Hor. Sat, I, 9, 1: ibam forte via sacra. Plautus
otiose ire, placide ire dixit. Ter. Phorm. 5, 6 (al. o), 27
suspenso gradu placide ire perrexi.
llorat. ep. 1, 3 v. 23 seu linguam causis acuis. Minutum
sane est, quod de his verbis adnolabo, neque sane interprete
egere locus videtur. Sed dissentiunt tamen inter se interpretes.
Obbarius : linguam causis acuis (p. 213—14) »de meditationibus (?)
forensibus s. declamationibus» intellexit, Haberfeld autem: «de
ipsis reorum causis, quos Florus ut causarum patronus egerit.»
Obbarius recte exemplis illustrat acuere linguam dici de exer-
sit: scepe currebat, velut gui fugiens hostem (sc. currit), apparet prave
sequi: velut gui ferret, pro quo necessario, ut constet et temporis et
modi ralio verbo ferret, restituendum est: velut si-, decepit antecedens
orationis forma, huic quoque membro falso accommodata.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>