Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
loquitur vero Ceisus de fascia s. ligamento cujus extrema
pars inferioribus acu assuenda est (ne «nodus vulnus lædaU).
Geteroquin sutura vulneris et ibi et satis saepe a Celso
memoratur. Potuit vero Horatius, non medicus homo, vocabulo
)a-tioris significationis [sarcire est integrum facere, reficere,
reparare, quæ rupta, quassa, scissa sunt), quod vocabulum de
vestimentis omnis generis proprie dicitur, sensu non ancipiti de
vulnere, sutura curando (sammenflikke), suo iure uti. Verbum
coeundi baud dubie proprie in arte medica dicitur de vulnere,
cujus oræ, dum consanescit, iunguntur (coalescunt), ita ut
vulnus jam clausum cicatricem ducat (obducatur) (cf. Veget. 3, 27,
2 vulnera ad cicatricem coeuntquo dicendi genere figurate sæpe
utuntur poetæ; ita Prop. 4 (al. 3), 24, 18 vulneraque ad sanum
nunc coiere mea. Ov. Trist. 4,4,41 neve retractando nondum
(o: plene) coeuntia rumpam vulnera. Aliquanto latiori sensu non
vulnera tantum, sed etiam Iracla et luxata membra, quæ in
pristinum sanum statum redeunt, coire o: sanari dicuntur. Ita
sæpius Celsus (ex. gr. 8, 8 in. recte coire (de iugulo fracto);
ibid. inlra: et os coire et vulnus sanescere. Plin. Epp. 2, 1, 5
coxam fregit, quæ parum apte collocata, reluctante ætate, male
coiit (i. e. non coiit; mortuus enim est homo); in universum
dein significat idein atque sanari, ut in Seneca ben. VI, 26 (de
homine priores iniurias beneficiis compensante): non vulneres
me, malo, quam sanes. Potes inire gratiam, si, quia vulneratus
sum, sanas: non si vulneras, ut sanandus sim. Nunquam
cicatrix (cf. Senecam alio loco: in sapientis quoque animo, etiamsi
vulnus sanatum est, cicatrix tamen manet), nisi collata (i. e.
comparata) vulneri, placuit: quod ita coisse gaudemus, ut non
fuisse mallemus. Similiter Ovidius quoque Tr. o, 2, 9:
Quæque mora spatioque suo coitura putavi
Vulnera non aliter, quam modo facta, dolent.
Rescindi, ut hoc quoque tangam, sæpius vulnera translato
praecipue sensu (luctus, dolores «oprippes») dicuntur, quæ incaute
(non consulto) tangendo rumpuntur, refricantur, quorum cicatrix
avellitur, quæ ergo ita renovantur et recrudescunt; simili sensu
rumpere et refricare ponuntur. Ita Plinius Epp. 7, 19, 9 (de
imminente feminæ, ei percaræ, morte, qua amissae prius matris,
itidem ei caræ, memoria renovabitur); meque et novo pariter et
rescisso vulnere afficiet.
Ov. Tr. 3, 11, 63: Ergo quicunque es, rescindere vulnera noli
Deque gravi duras vulnere tolle manus».
Tidskr. for FJiilot. ug Pædag. [1. 12
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>