Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
30: prosit., obsit, nil vident nisi guod lubel, et l’laitl. Asin. 2, 4,
.i!): sit, non sit, non edepol scio, quibus in locis in utroque
interrogationis me in bro deest particula, peculiari Asyndeti forma
iu aperta notionum oppositione. (iaius Comm. 4, 14: qualis
est, qua quaeritur, aliquis libertus sit. In hisce locis solo
cou-iunctivo simplex obliqua interrogatio indicatur1).
Qui sequitur locus (an male sarta gratia nequiquam coit et
rescinditur), eum ab omnibus ad unum interpretibus male
intellectum et explicatum contendere ausim. Si quæritur, unde
imago h. I. petita sit, recte non dubie plerique interpretes
statuerunt derivandam esse ex vulnere hiante, quod ut sanetur
Icoeat) consuendum est (sarciendum). Eo ducunt verba coire et
rescindi, quæ de vulnere sæpius dicuntur. Unus, quod
sciam, Broukhusius ad Tibulli quendam locum ex veste sarta
derivavit (luvenalis 3, 254 scinduntur tunicas sartæl, ductus
haud dubie vocabulis sarta et rescinditur, quod utrumque sane
de vestimentis dici potest. Sed coire tamen de veste dici
nequit. I)e Baxtero non loquor, in cujus adnotatiouibus repetitis
in editione Gesneri, qui, longe subtilioris iudicii, suam
senten-tentiam h. 1. uou interponit, metaphora a re vestiaria petita
dicitur, dein coire proprie dici et vulnera et vestium suturas
contenditur. Sarcire sane concedendum est de sutura vulneris non
proprie dici neque eo sensu apud medicum Celsum deprehendi
crediderim; nam quod Celsum ex libro 7 cap. 8 testem citat
Orellius, is eo loco de membro curto i. e. cui aliquid deest,
quod sarciendum est, loquitur (æque negligenter et falso idem
Orellius de sutura vulnerum citat tanquam verba Celsi ex 5, 6
(mendo ipsius aut typographi pro 26): assuere acu volnera’,
*) Huc uou traham vulgaram illatu formulam populi iu comitiis rogandi:
vellent, iuberent, quanquam co tendit glossariorum consensus lu eo, ut
rogatio in talibus locis interrogatio populi intelligenda sit, et Ramshornius,
haud bonus sane grammatica; rationis auctor, Uv. 21, 17, 4 -latum inde
ad populum, vellent, iuberent (Pali. 2 ct alius codex: iuberentne) populo
Carthageniensi bellum indici >, inter exempla interrogationis pendentis
affert. Nam ut statuam, verbum rogandi in talibus locis non interrogandi
sed precandi vel petendi vim iiabere (cf. Fest p. 282 M. s. v. rogati,
lacit non tantum, quod satis frequens dicitur: rogationem tulit, ut, sed
locus etiam A. Gellii V, l’J, 9, qui ipsam reclai orationis formulam habet:
velitis, iubeatis, ubi si vere interrogaretur populus, Indicativo (vultis,
jubetis) nou Coniunctivo locus esset. (In Livii quoque loco, lib. 22, 10, 2,
ubi vulgo: velitis iubeatisne, non dubie ne soloecum eat).
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>