- Project Runeberg -  Tidskrift for Philologi og Pædagogik / Niende aargang /
182

(1860-1873)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

utrobique sive-sive est: quidquid feceris). Cic. ad Att. 12, 12
extr. quare sire habes aliquid, sive nil habes, scribe tamen
aliquid et te cui a. Interdum, ut hoc loco, modo singula quædam
per Synecdochen ponuntur, cum plurima enumerari possent,
ut hoc dicatur: quovis casu (quidquid est). Kecte ergo
enuntiatum seu-seu &c. hoc loco vidit Obbarius idem esse ac:
«quidquid vestram discordiam genuit &c.», quid vero inde
sequeretur, et quo pertineret, non vidit. Id ergo h. 1. dicit
Horatius : «Quidquid vestrum concentum dividit vel sit quidvis quod
v. c. dividat, sit qucevis discidii causa. Similis est vis
euun-tiatorum, quæ a relativis vocabulis (pronominibus, adverbiis)
inQnitae notionis (quisquis, ubiubi, ubicunque, utut v. utcunque &c.),
si tamen nullo grammatico vinculo (i. e. vel posito vel intellecto
demonstrativo vocabulo) cum enuntiato superioris ordinis
cohaeret1). Saepius haec quoque enuntiata tamen excipit. Exempla
sunt: ex Cic. de or. 2, 62, 252: nam quod, quibuscunque verbis
dixeris, f acetum tamen est, re continetur; ex Ter. Phorm. 3, 2, (al. 5),
46 : Sed utut hcec sunt, tamen hoc faciam (similiter Pl. Gacchides o,

2, 73: Illud utut est, etsi dedecorum est (quod pro Epexegesi
additur), patiar’, ex Ter. Phorm. 5, 8 (al. 7), 10: heus, quanta
quanta haec mea paupertas est, tamen adhuc curavi unum hoc
quidem, ut mi esset jides. Utrumque ergo illud enuntiatum
(seu-seu &c. et ubicunque &c.), alteri alterum nulla particula
copulativa adiunctum et ita majore vi et vehementiori affectu
prolatum, oppositam aliquam sententiam desiderat. Ea vero in
Orellii et Obbarii explicatione prorsus non apparet. Pronomen
vos uterque et Orellius et Obbarius videntur pro simplici
sub-iecto enuntiati relativi longe inferius sequentis (ubicunque
vivitis vos, uterque iungunt) cepisse, obstante prorsus
vocabulorum recto ordine neque minus ipsius illius enuntiati natura,
cui minime opus erat addito illo pronomine vos pro subiecto,
quod iam inest in verbi persona, cum nulla ullius emphasis
causa adsit. Nihilominus vero Orellius, cum interposuerit hoc
scitote, eodem tempore in pronomine vos haud dubie de
Vocativo cogitasse statuendus est: «At heus vos — pascitur» &c.
quod quam ridicula orationis forma diceretur, apparet. Utut
vero hoc est, fugit utrumque et omnes nou dubie interpretes et
editores, qui uno orationis complexu totum hunc locum usque

’) Illam horum enuntiatorum vim observavit Krucgerus quidem (Gr. p. 824,
A. 2), sed illud discrimen, quod posui, bene notandum, non advertit.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 15:09:45 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/philpaed/9/0196.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free