Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
tuis amicis remoti) ergo: nullo casu et nusquam debetis (decet
vos) rumpere fraternæ amicitiae vinculum». «Men, hvad der end
er kommet imellem Eder, hvor i Verden I end befinde Eder,
bdr I aldrig bryde Eders broderlige Venskabsbaand.» Addit
Horatius, quo sui erga utrumque amoris testimonio facilius eos
ad gratiam denuo ineundam commoveret, se pro utriusque
reditu una votiva iuuenca sacra esse facturum i. e. æque se
utrumque diligere, ut hoc saltem vinculo contineantur.
Bentleius in nostro loco pro at — qua particula, falso sane,
contendit «interrumpi sententiae filum» ex quibusdam codicibus
substituit ac, qua particula is priorem interrogationem
continuavit usque ad/eros; Itentleio vero recte hac in re non
obtemperarunt sequentes. Nam haud dubie ita antecedentis
interrogationis vis inlirmalur, neque satis recte ita de duabus solum
discidii causis quaeritur, cum multo plurcs saltem cogitari possent.
Ego vero ideo hoc memoro, quod ita duo interrogatiouis
membra iungens Bentleius necesse est sequentia enuntiata eodem
modo diviserit, ut supra feci (modo commentarius Bentleii, in
quo de sequentibus siletur, non editio ejus mihi ad manum fuit).
Mihi, quamquam sæpius tædio affecto, dum ea exponenda
erant, quæ per se cuivis elucere debere videntur, tamen operae
pretium visum est semel, uno saltem exemplo, accuratius
demonstrasse, quo usque ferat illud interpretationis genus, quod
sæpissime Orellius, sæpe etiam Obbarius, Scbmidius, alii secuti
sunt, cui nulla recta et accurata grammatica ratio et constructio
suhest. —
Hor. Ep. 1, 7, 24 Dignum præstabo me etiam pro laude
merentis. De hoc loco, quam potero, breviter disseram.
Nam ineptas quorundam (Orellii, Obbarii aliorumque)
periphrases et de laude hariolationes libenter tacebo. De usu et
sensu præposilionis pro inprimis hoc loco dissentiunt
interpretes, in qua recte intelligenda haud dubie rectus loci
intellectus vertitur. Mirandum vero sane est, hominem sanissimae
mentis Io. Math. Gesnerum, qui tot Baxteri, cujus editionem
repetiit, errores feliciter correxit, cum divinatione quadam unus,
ni fallor, rectum hujus loci sensum primum vidisset («dignum
me præstabo beneficiis tuis Mæcenas, ut tu lauderis digno
tribuisse»), dein de vi præpositionis pro, unde tamen pendet ille
sensus, prorsus errasse (poni contendit, ut Lucr. 5, 2 dignum
rondere carmen pro rerum majestate —; quod, nisi absolute prorsus
ibi ponitur dignum, dicitur confuso duplici dicendi genere, sal-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>