Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
tern nihil huic loco simile habet) et pro laude explicasse:
qualem requirit laus (?) lene de me merentis; qui error traxit
sequentes, Orellium, Schmidium, idem verbo tenus repetentes
(Orel-lium epexegesi addentem: id est laus et virtus tua, quae verba
retinuit Obbarius). Contrarium fere accidit llandio, qui
postquam lin Turs. 4, p. 580. 586) de vi præpositionis pro ex
sermonis usu ea attulit, quæ ad nostrum locum, quamquam
de eo non cogitat, prorsus faciunt, falsa tamen i. e. quæ diversae
significationis sunt, intermiscens, dein de hoc loco disputans
(ibid. 4, 587) a vero egregie aberravit et locum mirificissima
interpretatione magis modo implicavit: «Non respicitur laus
Mæcenatis, sed dixit Horatius pro laude merentis, ubi dici
poterat pro laudis merito (??) sive pro eo, quod tu me laudem
mereri censes » (??).
Praepositio pro ergo, quæ saepissime defensionem significat,
inde, ut videtur, paulatim translata in iis ponitur, quæ iuvant
(hominem vel rem), quæ in ejus utilitatem et commodum sunt
vel fiunt (cf. ob rem facere Sall. lug. 31, 5); quæ si de
hominibus dicuntur, interdum proxime accessit praepositio ad vim
dativi, qui dicitur commodi (til Fordei for). Ita Tac. Agr. 12
nec aliud pro nobis utilius; Liv. 39, 30, 3 loca et genus pugnæ
pro hoste fuere (i. e. hosti opportuna); id. 9, 24, 8 locus pro
vobis et nox erit; id. 35, 15, 9 quæ pro causa essent (hoc
sensu præsertim in oppositione ponitur: pro — contra, ut Cic.
de or. 3, 20, 75 hoc — non modo non pro me, sed contra me est
potius). Sali. Jug. 39, 1 pars dolere pro gloria imperii et Cic.
finn. 1, 7, 24 ut omittam pericula, labores, dolorem etiam,
quem optimus quisque pro patria et pro suis suscipit, praepositio,
ad extremum utique vocabulum (dolorem) relata, idem fere (ut
in illis affectuum adiectivis: securus pro, anxius pro) valet atque
nostrum: paa — Vegne (proxima quoque est nostræ dictioni:
for—Skyld); simile est Anthol. 4, 142 nec pro me queror hoc.
In quibusdam de vera relatione dubitari posse videtur, ita in
Curt. 3, 1,7: pro fide (sc. servanda?) morituros. In illis: pro
salute, incolumitate principis vota suscipere manere videtur
significatio illa mutationis, qua pretium pro merce solvitur (o: vota
solvenda pro impetrata s. v. i. cf. Hor. Carm 3, 29, 59: votis
pacisci, ne &c., ut in illis quoque Virgili Æn. 5,230 vitamque
volunt pro laude pacisci et ibid. 12, 49 letumque sinas pro
laude pacisci (illud: sætte Livet ind — paa Spil — for Æren).
In his tamen iam proxime accedit præpositionis usus ad illam
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>