Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Cruquium, Sanadoneni, Dacierium et Dorighellum nemo ad
Seholiastas attendit. «
Pro corollario addam disputationem de recta loci
interpretatione, qui est in carminibus Horatii lib. II, 18 vss. 11—14:
«nil supra
deos lacesso, nec potentem amicum
largiora flagito
satis beatus unicis Sabinis».
Postquam in superioribus locis interpretationes, quæ eorum
vulgo apud recentiores interpretes feruntur, falsas esse
demonstrare conatus sum, in hoc loco rationem, qua omnes superiores
Horatii verba interpretati sunt contra novam viri celeberrimi
interpretationem defendere conabor. Is autem vir celeberrimus
in horum fasciculorum trimestrium primo (Tidskrift for
Philologi og Pædagogik 1 Aarg. 1 H. p. 37—38) loci citati
postremum versum, nova interpretatione, veterem respuens, instruxit.
Cum enim omnes superiores hunc versum ita interpretati sunt,
ut satis sit adverbium, pluralis ille numerus: unicis Sabinis de
uno Sabino eius rure intelligendus, is primus ostendit satis esse
Ablativum pluralem (vocabuli: sata, orum) cum unicis Sabinis
iungendum (quod iam prius ex sententia viri cel. ita explicavit
Lembkius in editione Hor. carminn. et epp. Uavniæ 1855).
Disputationis, qua nova interpretatio defenditur, cardo in eo
haud dubie verlitur, quod negat vir celeb. unquam ab ullo
latino auctore de singulo et certo loco, nedum de singulo rure
vel praedio pluralem numerum poni; plurali ergo voce Sabina
nullo modo Horatium significare posse rus suum Sabinum v.
Sabinum, eoque minus, si adderet unica, — vocabulum unitatem
manifesto significans. Nam quod adverbium (gradus) satis ipsi
adiectivo beatus non satis apte addi contenditur, quia illud
ad-iectivum praesertim apud poetas absoluto sensu intelligatur neque
gradus admittat, id argumentum fortasse non urgebit ipse
interpretationis auctor, cum illud adiectivum et ampliori et strictiori
sensu (= tvdaifxcoi’, dives, qui lautis in rebus est)
comparationis gradus admittat (cf. Nep. Ages. 8 hominis non beatissimi.
Cic. de or. 1, 1, 1 perbeati) et apte additur h. 1. ei adiectivo,
quod causali ratione refertur ad antecedentia: non largiora flagito;
unicus quoque ut unus non dubie plurali forma necessario, cum
sensus requirit, additur substantivo plurali, si orationis figura
singularem id numerum significat. Vertitur quoque unica sata
Tidskr. for Philol. og Patdag. IX.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>