Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Prolegomena
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
2
thenis regnante, Atticam primum adiisse,
Icariumque, tum pagi, ab eo Icariæ nomen sortiti,
incolam, in hospitii mercedem vitem plantare
uvasque premere edocuisse. Infestum deinde
plantatæ viti hircum accessisse, uvasque devastasse,
proptereaque Dionyso immolatum, pia circa victi
inam in Bachi honorem carinina (Toayudías,
ducto a hirco nomine) canentibus agricolis Icarii
vicinis. Egressum mox angustos Icariæ fines vini
lætitiæque datorem omnem Atticam sui numinis
cultu implevisse, lætisque festis ubique celebratum.
Variasse tum brevi, pro variis, qui de
Dionyso ferri coepti sunt, mythis, quibus
colebatur festa, quique, ad singula obtinebant sacros
ritus, certo novimus. Has tamen sive 、
nominum, sive cærimoniarum, quibus singula
insignia erant Dionysiaca, tricas, nemo jam,
deficientibus veterum scriptorum subsidiis, expe¬
dire valebit; neque, si valeret quis, multum ex
subtili ejusmodi disquisitione in nos, de artis
dramaticæ inter Græcos origine scribentes, lucri
redundaturum esse credimus; præsertim quum, quod
nobis de Dionysiacis universis disputantibus, et
ita quid de singulis statutum reperiatur securis,
gravissimum est, certo constat, id nimirum iis
omnibus antiquitus fuisse peculiare, ut cantando
et saltando agerentur. Festus adest Dionyso dies.
Lecta per vias procedit juvenum virginumque
turba (xooos), aram Deo erectam petens. Aram cir-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>