Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Prolegomena
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
3
cumfunditur xvxhios xogos. Immolatur hircus. Ad
tibiarum concentum sonat, canente choro, hym
nus, Dionysi primum, tum alius quoque
cujusdam sive Dei, sive Herois laudes prædicans. Toa
γῳδίαν, Κωμωδίαν in memoriam orti primum in
agris festi hymnum promiscue appellant. Cantum
subsequitur saltatio, quæ, quum non pedum
modo motu, sed festiva totius corporis
gesticulatione, perpetuaque vultus immutatione continetur,
res a Dionyso aliove quodam Héroe gestas,
mimice repræsentat. Hoc fere modo Dionysiaca
ante Thespidem in universum acta fuisse invenimus.
Ejus vero, quæ in mimica hac, quam loquimur,
saltatione latebant artis dramaticæ semina, ut
germinarent lætosque mox ederent fructus, opus
honosque fuit. Choragus ipse, cantum et saltatio
nem subinde intermittente choro, ne deesset
præsentibus spectaculum, solus in scenam, quam cur.
riculum quoddam fuisse tradunt veteres
scriptores, prodiit, voce simul et gesticulatione, in
spectantium delectationem, quandam sive mythi,
sive historiae personam referens (vяoxgirηs); neque.
ab aequalibus, quorum insigne quodammodo
nomen erat, eum cavillantem abstinuisse fama est.
Exemplum Thespidis mox secuti alii, eminentque
prae ceteris post illum choragis Susarion &
Phrynichus, jocosi uterque histriones, quamvis et
gravia tractasse dicitur hic, cui primo additur serium
drama ἡ Μιλήτου άλωσις. Soli vero & bi coram
瘤
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>