Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Prolegomena
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
5
}
dos, commotosque temperandos spectarent,
quibus eos potissimum affectos vellet fabulae scriptor.
Novi sic dramatis generis, quod, translato ad id;
quum, ut antea, non nisi ad festa Dionysiaca
dramatica ederentur spectacula, antiquo carminis
Dionysiaci nomine, tragoedia dictum, pater
exstitit Eschylus. Celebrantur prae ceteris post illum
tragoediarum scriptoribus Euripides et Sophocles,
quo consummatiorem nullá umquam aetas tulit
alium. Quid a singulis his praestitum, vel quid
inter singulos similitudinis aut dissimilitudinis
intercedat, quemadmodum etiam quaenam universa
artis Graecorum tragicae natura atque forma fuerit
non hujus loci est enarrare. Origines
significasse sufficiat. De altero dramatis genere, tragicum
mox secuto, et quod comicum vulgo dicitur,
paullo prolixius videamus, de totius primum
generis origine et indole, tum de comoedia
Aristophanica universa, deinde de nostro Pluto, eoque, qui
ei ceteras inter Aristophanis fabulas, debetur
loco, breviter disputaturi.
A
Ex iis, quae hactenus sunt allata, satis liquet,
artem Graecorum dramaticam, si origines et quae
originibus proxima sunt spectas, nec tragicam nec
comicam, sed commune adhuc utriusque generis,
τραγωδίας et κωμῳδίας, et nomen et argumentum
fuisse. Quum vero negari haud poterit, fabulas,
quae a Thespide, et qui eum proxime secuti
8
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>