Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Prolegomena
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
6
sunt, histrionibus, agebantur, risui
commoyendo, quam tragicis animi affectibus excitandis
aptiores fuisse, jure suo quis exspectaret,
comicum dramatis elementum maturius saltem tragico,
a quo longius aberant initia, tractatum
elaboratumque fuisse. Quod tamen aliter factum
comperimus. Sua enim erat tragico generi certa forma,
sui consummati scriptores, nondum, prout
novimus, positis comoediae rudimentis. Nulla enim
actae ante Periclem comicae fabulae apud veteres
scriptores mentio fit; unde quoque justus
conjecturae locus, tempora ejus inter principatum
fugatosque Pisistratidas elapsa, Clisthenis, Miltiadis,
Themistoclis, Aristidis, Cimonisque imperiis
insignia, fabulae generi, cujus praecipua vis in
principum vitiis irridendis futura esset, parum
fuisse idonea. Libera quidem inde ab abrogato
Pisistratidis imperio Atheniensium civitas, attamen
nomine potius quam ipsa re. Ea enim erat ante
Periclem Areopagi, et, quorum jam nomina
attulimus, virorum imperiosa auctoritas, ut vix
aliud praeter ostracismum liberi populi indicium
esset. Pericle vero rerum potito, mutata omnia.
Imminuta, Ephialtis opera, Areopagi auctoritas,
suaque populo restituta jura, eo praesertim
consilio, ut, quae evexerat Periclem popularis aura,
quam aliis prudentior captavit, eadem quoque
quosvis ejusdem potentiae in posterum aemulos
deprimeret. Inventa quaevis novi imperii, cujus
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>