Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Prolegomena
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
9
+
ribus, provocante tum maxime singula, quae ad
singulorum ortum erat civitatis Atheniensis forma
credimus. Ita vero de eo, quod singulis his
generibus, in universum consideratis, proprium et
singulare est, ingenio sentimus, ut ex ipsa
humani animi, ad coelestia nunc et divina adspirantis
nunc rebus terrestribus adhaerentis, indole
repetendum id censeamus. Non igitur, si tragoediam
divinum, comoediam terrestre drama quis
nuncuparet, refragamur. In iis enim animi affectibus,
quos cum diis communes habemus homines,
commovendis et excitandis versatur illa; quibus ad
brutorum naturam proprior accedit homo, sensus
pertentat haec. Inde sublimis et gravis illius,
tenuis et jocosus hujus tenor. Superbo illam
aristocratismo, qui imperiosae auctoritatis firmandae
et retinendae anxius, suo quodam cum commodo
tragicorum ’heroum venerationem plebi inculcari
sibi facile persuadet, alteram libero ab omni
legum principumque metu populo, qui insuetae
libertati supra modum indulgens, quaevis licentiae
alimenta avide captat, magis placuisse, et proinde
illam imperiosae oligarchiae, hanc effrenatae
libertatis sub auspiciis Graecis primum ortam
excultamque fuisse, ostendere voluimus.
At vero interiere temporum injuria
Comicorum, quos vidit frequentes Periclis aetas,
dramatica opera. Restant modo nomina quaedam fabu-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>