- Project Runeberg -  Plutos : lust-spel /
11

(1834) [MARC] Author: Aristofanes Translator: Henrik Gerhard Lindgren
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Prolegomena

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

IT
mine eum, qui inexhaustum hunc joci
facetiarumque fontem adit, non ad sobrii nostri temporis,
frigidaeque nostrae vitae rationem aestimandum es.
se luxurians Attici poëtae ingenium, cui vivere
contigit in civitate, ubi omnia, mortuo
praesertim Pericle, laxata erant imperii frena,
mobilisque ultra modum populi manibus permissa, ubi
nulla immoderatae licentiae vincula injiciebat deo
rum cultus, ipse proterva cum lascivia nonnum→
quam peragendus, et ubi, quod ad excusationem
gravissimum, id ridendi genus, quod nihil sanctum,
nihil inviolatum veneratur, modo delectationem
affert, certa impunitate, positisque praemiis publi
ce munitum erat. Quae quum omnia rite
perpendenda, tum id quoque probe considerandum, quod
justo de Aristophane Comico ferendo judicio haud
parum officere solet, ei, non ut aliis cujusvis
generis scriptoribus, esse, quibuscum componi et
comparari possit, ut sic in quo ceteris, qui idem
genus tractarunt, sive praeferendus sive
postponendus sit eluceat, quum totum hoc jocandi genus,
quod antiquam comoediam vulgo appellant, ex
illo uno nobis innotescit. Justam praeterea
Aristophanicae Musae aestimationem difficillimam red.
dit generis ipsius natura, quod, quum in
singulorum nunc hominum vitiis irridendis versatur,
turpissimam nunc in universo populo conspicuam
morum depravationem consiliorumque levitatem

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun May 18 19:56:08 2025 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/plutos/0015.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free