Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Prolegomena
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
12
carpit, ex totá nunc perversa civitatem
administrandi ratione sua ridendi petit argumenta, in
unum nunc magistratuum populive errorem invehi.
tur, perfectissimam, et quae hodie desperanda,
si rite intelligetur, a lectoribus requirit temporis
hominumque, quorum res agitur, notitiam.
Nullum igitur neque de loco, qui ceteros inter
ejusdem generis scriptores Nostro assignandus, neque
de ejus in sui, aevi vitiis carpendis veritate
certum et indubitatum proferri potest judicium. Quid
vero hoc ad rem? Sit, quos vidit Graecia,
Comicorum princeps, quod verisimile judicamus! Eo
minor deperditorum jactura. Sit infimus!
Nobilitate ac magnitudine eorum, suo qui nomini
officient, se consoletur. Veram sistant Atheniensis
civitatis imaginem, quae ejus sunt, fabulae!
Magnum inde historiae lucrum. Sint falsa quaedam,
quae jocatus est, et ad risum quam veritatem
magis composita! Idem manebit poëtae ingenium,
perdita sic probitatis fama. Id modo dolendum,
fallere nos, sufficientibus archaeologicis
historicisque subsidiis destitutos, nonnumquam ipsos
jocorum nervos mordacisque dictionis vim, quare
opus aleae plenum aggreditur is, qui in alium
sermonem vertendum sibi sumit Atticum Comicum.
Augent praeterea haud parum vertendi
difficultatem, quae frequentes occurrunt ingeniosissimae
paronomasiae, in quibus magna haud raro latet
comica vis. Absit tamen ab hac praesertim opella
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>