- Project Runeberg -  Plutos : lust-spel /
14

(1834) [MARC] Author: Aristofanes Translator: Henrik Gerhard Lindgren
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Prolegomena

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

14
Actionis perpetuitatem episodiorumque cum
actione nexum in comoediis Aristophanicis deside.
rant. Desiderent! Neque tamen sic aliquid ab
immortali poëta detractum sciant. Quin potius
nova inde laudandi argumenta, quae, licet non ex
consummato quodam fabularum ejus, quale nostra
saltem aetas requirit, artificio dramatico petenda,
non idcirco minora sunt habenda. Actioni, quàe
unicam versus metam perpetua decurrit, serii quid
inest, quod ipsa ei addit perpetuitas, sint quoque
cetera jocosa. Perpetuos modo jocos sectatur A-
ristophanes, ad quos undecunque depromendos
omni fere lege solutus fertur. Suus tamen est
singulis fabulis, quem praecipue spectant, finis, suus,
ad quem clam quasi tendunt, scopus. Ita vero,
ut augeatur sic comica vis, neque desint umquam
spectantibus novae semper ad ridendum materiae,
principalem fabulae, quae agitur, finem, summa
imis miscendo, supprimit, ac quasi tenentibus
eripit poëta, ut, quum quod per fabulae
labyrinthum certum ducat filum sibi tenere maxime
videantur spectatores, id e manibus denuo elapsum
rideant. Quae si, ebrii hominis delirio haud
absimilis, jocosa licentia morosis quibusdam sobrii,
quod nos vivimus, aevi hominibus, qui ad rectam
amussis normam mox omnia exacta requirunt,
minus placeret, haud miramur. Probe modo hi
teneant, cui in publica vita, cujus fidelem imaginem
exprimere sibi proposuerat antiqua comoedia, as.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun May 18 19:56:08 2025 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/plutos/0018.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free