Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Prolegomena
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
15
-
sueti erant effrenatae libertatî, eandem quoque in
theatro Aristophanis cives non tolerasse solum,
sed revera requisivisse. Rerum naturae
consentaneam in Aristophane aliquando desiderant
fabularum dispositionem. Offendunt nubes, aves,
ranae, vespae, quibus, in scenam introductis,
addita vox et sermo. Absurde haec facta
vociferantur, omnique sanae rationi prorsus contraria.
Deos in tragicam scenam delapsos patiuntur
iidem, placentque defunctorum manes ex inferis in
lucem protracti. Num hoc vulgari naturae
ordini, cujus causam se agere dicunt, convenientius?
Quis inde vero tragicum poëtam culpandi
argumenta petit, quod Deos, quod manes in scenam
producat? clariori sic luce circumfusos laetamur
tragoediae heroas, et tanto ferventiori in eos
studio ferimur, quanto magis neque ipsos deos
eorum sortis curam dedignari videmus. Quum ea
igitur tragoediae omni jure danda est venia, ut
divina humanis miscendo, extra arctos quotidianae
vitae cancellos egrediatur, quanto non magis
comoediae, qualis fuit antiqua, cujus in rebus, quas
tractat, susque deque vertendis praecipua vis est,
id concedendum, ut ex omnibus naturae regnis ea
petat subsidia, quae risui, cui unico servit,
commovendo aptissima judicat poëta?
At de eo,
quod ultimo loco posuimus, Aristophanem nostrum
vituperandi argumento jam videamus. Chori, quo
nihil minus in antiqua comoedia nostri aevi ho-
-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>