Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Prolegomena
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
19
omnem comprehendam, ita comparata est fabula
nostra, ut ad Mediam, quam dicunt, comoediam
potius quam ad Antiquam referendam eam
censeamus. Ad hujus igitur generis origines
naturamque paucis explicandam jam progredimur.
Si florentissima, quod credere fas est,
antiquae comoediae aetas in tempora belli
peloponnesiaci incidit, utpote quae, licentiosa populi
libertate prae aliis insignia, mordaci huic ridendi
generi maxime faverent, comoediae quoque
funestum fuisse hujus belli exitum, quo suffocata prorsus
Atheniensium libertas, quis non intelligit?
Devieta nimirum a Lysandro Atheniensium classe,
dirutisque Piræei muris, ne quaedam omnino
contra superbos tyrannos, quibus urbis imperium a
victoribus Spartanis commissum, quique quamvis
libertatis scintillam sub cinere latentem anxie
timebant, arma restarent, publice promulgatum
edictum est, quo non modo abrogata Comicis libera,
quae antea fuerat, jocandi potestas, sed capitis
quoque poena proposita, si quis noudet
ovóμa-Tos in posterum auderet. Severitatis exemplum
sancita lex in Eupolim mox edidit, qui, quum
antiqui moris tenax, fabulam scripsisset, in mare
immersus morte temeritatem luisse traditur.
Fugati quidem breve post imperium, Thrasybuli
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>