Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Prolegomena
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
18
ribus scenam; ne otii taedium spectantibus
oriretur, fuisse reservatas.
Si jam quis quae hactenus sunt a nobis de
universae comoediae Aristophanicae natura
disputata, cum ea praesertim Aristophanis fabula, quae
Thouros inscribitur, componit, aut nos haud vera
scripsisse, aut certe alium hujus fabulae
quaerendum esse auctorem judicabit. Ea enim est, quae
hanc inter ceterasque decem, quas habemus,
Aristophanis comoedias intercedit differentia, ut,
praeter sermonis elegantiam, vix aliud, quo
inter se conveniant, deprehendas. Laxa admodum
vincula sunt, quibuscum in ceteris inter se
cohaerent undecunque petita ridendi argumenta,
quare etiam de scribentis consilio in quibusdam
ambigitur. In hac unicum versus finem conspirant
omnia. Politicum reipublicae Atheniensis habitum
respiciunt ceterae, moralis haec dicenda. Vera in
illis, ne nominibus quidem mutatis, in scenam
producuntur personae, quarum et vultum
habitumque personati ad id histriones accurate exprimunt.
In hac ficta fere omnia. Chori, cujus in illis
magna vis, exiguus et plane alius in hac usus est.
Jocorum, quibus scatent illae, non expers quidem
haec. Non laedunt vero, pungunt modo, quae in
Pluto vibrantur sarcasmi tela. Et ut paucis rem
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>