Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Notæ
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
123
vos,
in urbe vero educatus et Spartana civitate donatus erat, Inde ad
serin domo domini natos et educatos, translatum vocabulum. Deinde
vero, quum hi petulantius vulgo se gererent, quam qui pretio aliunde
emti erant, de universo arrogantium et importunorum hominum genere
usurpatum est.
24) Trita Mide, Phrygiæ regis, fabula est, cujus divitiæ et aures in
proverbinm abiere.
241) Operτaveλo vox est ad sonum citharæ quodammodo
exprimen-Θρεττανελό
dum ficta.
25) Kúzλw saltandi genus erat, quod lascivis continebatur gestibus,
ad amorem, quo in Galateam nympham ferebatur Polyphemus, ridicule
exprimendum compositum. Quum Polyphemi partes jam sibi agendas
sumit Carion, chorum ut pecora, quibus circumdatus vulgo incedebat
Cyclops, alloquitur.
26) ’Angarijeodal s. prandere jubet chorum, quem ut pecorum
gregem alloquitur, ἐπειδὴ μετὰ τὴν συνουσίαν οἱ τράγοι λείχουσι τὰ
ἑαυτῶν αἰδοῖα.
27) Ulyssis, oculum Cyclopi elidentis, exemplum se imitaturum jam
dicit chorus, propositi joci tenax,
28) Factam a choro Ulyssis mentionem arripit Carion, novum inde
chorum irridendi argumentum petens, Circesque, quæ Ulyssis socios in
porcos transformaverat, exemplum se secuturum jam pollicetur. In
Ulyssis locum Philonidem, de quo supra, maligne substituit poëta.
E laqueari
su-Odyss. Lib.
29) Suum in Carionem jocum retorquet chorus, se idem, quod Me
lanthio pastori olim Ulysses, ei facturum pronuncians.
spensus hic et turpiter mutilatus, perfidiæ pœnas dedit.
XXII, vs. 160 seqq.
E
291) Pecorum, morbo laborantium, nares merda caprina, quæ saluti➡
feram sternutationem provocabat, illinere morem fuisse tradit Scholiastes.
30) Aristyllus poëta Aristophani æqualis, cujus inter alia id vitium
commemoratur, ut ore fere clauso per nares vocem emitteret.
31) Mutata nunc, vel potius mutanda mox, Pluti ope, in divitias et
abun lantiam pristina inopia, urbaniores quoque mores sibi adoptandos
esse judicat Chremylus. Politiorem igitur salutandi formulam ασπάζο
ua vulgari xaige præfert.
32) Vide not. 8.
21
33) Vide not. 22.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>