Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Poetria ocli Testa Niicis av Magister Matthias Liiicopensis 131
fiat indecens assimilacio, quoniam non delectare potest(?)1, vt est
illud Persei: »torua mamilloneis inplerit cornua bonbis».2
Concam-biuni autem vt nisi verburn simplex non est, aut enim
concambi-mus diccionem pro diccione et est methafora, de qua dictum est in
Testa nucis3; et nunc dicimus, quod nec debet esse nimis manifesta
neque nimis obscura4, et hoc est, quando non sumitur a rebus
mul-tum remotis, sed aut a rebus similem liabitudinem ad inuicem
ha-bentibus. Que enim est proporcio hominis ad dormicionem, eadein
est maris ad quietem; vnde in metro conuenit dicere: »mare
dor-mit»; et dico in metro, quoniam magis inproprie methafore
admit-tuntur, quam in prosa. Sumitur taliter(?) methafora ex rebus
eius-dem generis et eiusdem habitudinis(?), et quamuis multiplis sumatur,
tarnen quantum ad prosam spectat quatrupliter assumitur; aut enim
sensibilia representantur per sensibilia, aut intelligibilia per
sensi-bilia, aut sensibilia per intelligibilia, quod non fit transsumpcio.
Representatur quidem res sensibilis per rem sensibilem prout patet(?)
»vir(?) fortis» per »leonem». Intelligibiles vero per sensibilem
representantur, quando dicam: »beneficia sunt.. ,5 pedes amicorum».
Ipsas vt . . .5 quoque autem hiis aut transsumimus proprietates
animati ad inanimata verbi gracia dicendo: »mare surgere» uel
»dormire», aut inanimati ad animata, vt si dicamus hominem propter Bl. 169v
delectabilem inuencionem suam »florem». Sunt autem preciosissime
poematis falere methafore conuenienter assumpte et hoc inuenies in
omnibus cuiuscumque subtilitatis poetis, que, si multum remote sint,
locucionem nimis obscuram faciunt, et inde prouenit quasi tota
Persei obscuritas, cuius exemplum in hoc versu attendere poteris;
dicit enim6: »leuior nunc cippus inprimit ossa».7 »Cippum» pro
»sepulchro» posuit. Si autem propinqua sint, oracionem mire
de-lectacionis faciunt, sicut apud Virgilium frequenter inuenies. Causa
autem delectacionis vna est nouitas significacionis in diccione per
translacionem facta; sic enim loquens usitatis diccionibus invsitato
modo cum delectacione propositum suum representat. In omni
autem transsumpcione facienda opportet aliquid esse transsumens
1 »potest» finnes ej i hs.
2 Sat. I. 99.
8 Den del av Testa nucis, som Matthias här åsyftar, saknas i hs.
4 Jfr Sawicki, loc. cit., sid. 63 f. Sådana föreskrifter bilda ett genomgående
drag i medeltidens poetiker.
5 Oläsligt.
6 I hs. följer ett struket »le».
7 Sat., I, 37. I marginalen: »vir».
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>