Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
126
Stanislaw Sawicki
et aliquid transsumptum. Et quod transsumit diccionem spectare
debet ad speciem, ad quam transsumitur. Diccio siue precedat, vt
»aer mansuescit», siue sequatur huius modi diceio, vt »seiant verba».
Et si transsumitur verbum seu nomen adiectiuum, vocatur oracionis
color translacio; si vero substantiuum transsumatur, vocatur
nomi-nacio, vt si dicam »invndacio camelorum»1 aut »ira fulminis». Si
vero nomen transsumptum proprium sit, pronominacio est, vt
»poli-phemus» pro »monoculo». Secunda species concambii est, quando
concambimus oracionem pro oracione transferendo eam ad similem
secundam et vocatur permutacio, vt si dicamus: »litus arat»2 et
liiis similia. Fiunt autem assimilacio et concambium tripliciter;
uel enim fiunt ad ostendendum honestum et propter laudein, vt
Virgilius primo Eneydos loquens de pulcliritudine Enee: »Parius ve
lapis circumdatur auro»3, vel ostendendo turpe propter vituperium,
vt Persius: »Sonat hic de nare canina»4, aut indifferenter se
lia-bentes permutari possunt ad vtrumque, vt Virgilii IVo Eneydos:
Hyrcane admorunt vbera tigres».5 Donat inflexibilitatem animi,
que quandoque est laudabilis et quandoque vituperabilis. Omnes
itaque representaciones poetice sunt aut laudatiue6 aut vituperatiue.
Nam sicut ait Auerroyrs secundum Poetriam Aristotilis, ars poetica
non est representatiua hominum secundum que sunt substancie, sed
secundum suas acciones honestas uel turpes, laudabiles uel
vitupera-biles.7 Erit igitur omne poema laus uel vituperium. Vnde
adin-uenire fabulas et interpoliere in metris non spectat ad poetam,
quoniam huiusmodi inuenciones non faciunt credulitatem, quam
requirit sermo laudantis. Admittuntur tarnen quandoque, si
con-uenienter fingantur et verisimiliter, maxime propter delectandum,
non nunquam eciam propter occultacionem alicuius verbi per ipsas
1 Isaias, 60, 6.
2 Hs. har »licitus» el. »littus»(?). Jfr Averr. 50 b. 2: »litus aratur». Jfr
Ovid., Trist-, V, IV, 48: »nec sinet ille tuos litus arare höves». Aen., VII, 798;
ibid., IV, 212; Gaufredus, Poetria nova, 943: »Litus arat, laterem lavat, auram
verberat».
8 Aen., I, 593. I marginalen: »vir».
4 Sat., I, 109.
5 Aen., IV, 367. I marginalen: »vir».
6 I hs. följer ett struket »v».
7 Averr., 50 b. 2: »Dicit: Omne itaque poema et omnis oratio poetica aut est
uituperatio aut est laudatio et hoc patet per inductionem poematum ipsorum que
fiunt de rebus uoluntariis. — Ibid., 53 b. 1: »Tragedia enim non est pars
representatiua ipsorummet hominum prout sunt indiuidua cadentia in sensum: sed est
representatiua consuetudinum eorum honestarum et actionum laudabilium et
cre-dulitatum beatifieantium».
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>