- Project Runeberg -  Samlaren / Ny följd. Årgång 17. 1936 /
133

(1880-1935)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Poetria ocli Testa Niicis av Magister Matthias Liiicopensis 133

fabulas intellecti (?); et tunc forte non eueniunt fabule sed aut
methafore aut permutaciones huiusmodi, de quibus iam dudurri
diximus. Dicamus igitur de laude et suis speciebus et ex lioc
mani-festus erit modus vituperandi seu vicia detestandi. Di ff ert autem
laus poetica a laude rethorica, quoniam laus rethorica, habet fieri
per persuasiones et enthymemata in sermone prosayco, laus autem
poetica habet fieri per representacionem in sermone metrico factam.
Incepit autem laus et vituperium propter incitamentum ad virtutes,
vnde, teste Aristotile, hic modus primum vsitatus est apud
legis-positores, donec posteriores adinuenirent vias rethoricales.1 Est
igitur laus poetica sermo metricus incitatiuus ad virtutes, cuius
signum est, quem nullus laudat, quod non representat tanquam
bonum et virtuosum. Sunt autem quatuor species poesis laudatiue.
Et prima, quando simpliciter et directe res representatur secundum
suas proprietates aut assimilaciones, quoad2 sufficit rem ante oculos
ponere.8 Altera species est circulacio4, in qua res non simpliciter
representatur, sicut in prehabita specie, sed in comparacione ad
suum contrarium connotando ipsum qualitercumque in ipso poemate.
Fiunt autem hec due species in qualibet representacione8 poetica,
si tamen velit poeta. Sed conuenientissime fiunt circa actus
volun-tarios6; verbi gracia: in laude liberalitatis connotanda erit
secundum liunc modum turpitudo auaricie et sic honestior apparebit
liberalitas, quo magis vilescit auaricia et hoc est circulacio realis
et euidens.’ Quondam tamen est circulacio magis superficialis et
secundum vocem apparens, in qua quidem, sentencia contrarietatem
non inplicante, videtur secundum voces esse contrarietas8; vt si

1 Jfr Averr., 53 b. 2: »Et hoc est simile ei quod conatur rethorica in
de-claratione quod res existat aut non existat nisi quod rethorica conatur ad hoc per
sermonem persuasiuum et poetria per sermonem representatiuum et hec
represen-tatio reperitnr etiam in sermonibus legalibus. Dixit: Et iam lacedemonii legum
positores content! fuerunt ad firmandum credulitates in mentibus hominum
sermonibus poeticis quousque posteriores ceperunt adinuenire nias rethoricas.»

2 I hs. följer ett struket »ai».

3 I marginalen: »Et uocatur hec species directa uel signata(?)».

4 Jfr Averr., 53 b. 1: »et est modus qui dicitur apud eos circulatio».

5 I hs. följer ett struket »poetica».

a Jfr sid. 132 anm. 7.

7 Jfr Averr., 55 b. 2: »Dixit: Et dico per circulationem imitationem contrarii
eius quod intenditur ad laudandum primitus ut ipsum respuat aut aborreat anima
et ut deinde permutetur ab hoc ad imitationem ipsiusmet quod laudandum est;
ut cum quis uoluerit imitari seu representare felicitatem et ei pertinentes incipiat
primo ab imitatione infelicitatis et ah illis qui ei pertinent. Deinde permutetur
ad imitationem felicitatis et ei pertinentibus.»

8 Jfr Gaufredus, Poetria nova, 872 ff.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 18:29:18 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/samlaren/1936/0141.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free