Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
attuli ubique fere illorum, unde quæque hausi, primum ut
intelligi posset, qua à me dicantur fide, quæ adfero, deinde ut
ne laudi alienæ quid à me decerperetur. Atque licet sermo
Sueticus, quo illa plæraque sunt consignata, peregrinis vulgo
non sit notus, dandam tamen mihi operam putavi, ne cuiquam
fingere aliqua pro arbitratu meo possem videri, quod
fieri necesse est, si vel per alios intelligent, quam recte singula
sim assecutus, verbisque reddiderim Latinis. Scio fore,
qui me nimiam nonnullis tribuisse fidem dicent, iis maximè,
quæ de magicis hujus gentis circumferuntur. Sunt enim non
pauci nostri ævi, qui ut sapere cordatius, quam vulgo alii,
videantur, istæc omnia pro meris habent somniis, &
anicularum credularum nugis ac commentis. Scilicet, diabolum se
ita mancipaturum ajunt homini contemptissimo, ut ad nutum
ejus, tam varia & prodigiosa efficiat. Audent ergo provocare
hos, experimenta ab ipsis exigere, dialolum cupere videre,
ipsorum opera evocatum. Qui si crederent diabolum, &
ejus artes tot tantasque, quas nullum assiqui potest ingenium
humanum, nulla cogitatio comprehendere, & studium ejus
incredibile decipiendi homines, quo quid vis facit, ut unius,
contemptibilis fortasse aliquibus, à DEO tamen creati, à
Christo sanguine morteque acerbissima redempti animam in laqueos
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>