- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
XIV

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

inducat suos, à sermonibus istis parum piis credo abstinerent.
Equidem non negaverim, multa fingi, multa in majus attolli.
Nihil tamen viribus humanis altius superiusve arte diabolica
poss effici, hoc dicere quid est aliud, quam omnium temporum
experientiæ, ipsisque sacrarum Litterarum historiis se opponere.
Et cur negant tandem? An quod diabolus non possit talia
efficere, qui præditus est ingenio perspicacissimo, qui tot sæculorum
instructus est experientia, qui naturam totam habet cognitissimam.
An quod nolit? qui noctes diesque saluti hominum insidiatur,
qui ut damno quem afficiat, omnem operam impendit. Sed non
facit tamen istis exigentibus. Nimirum quos jam ante habet
captos per impietatem, non vult eò inducere, ut visis hisce ejus
artibus, incipiant credere diabolum, eum metuere, ac quærere quo
pacto sese liberent à vinculis ipsius. Quo magis desinere
debebant suis illis objectiunculis irridere artes diabolicas, &
tanquam stolide confictas, stolidiusque creditas contemnere. Non
sunt contemnendæ illæ, sed oranda gratia & misericordia Divina,
ne nos illis sinat corripi, & in damnum aliquod valetudinis,
vitæ, quodque longe majus est, ipsius animæ induci. Alias quis
credat, omnium falli mentes oculosque omni tempore? Sic
viderunt ante annos non ita multos plaustrum rusticum onustum
fæno in medio foro Holmensiuna cum equis correptum turbine, ac

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0020.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free