Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
eductum in sublime, mox suo repositum loco, sicut Lapp o futurum
promiserat nonnemini experimentum artis ejus visere
desideranti,cum alia omnia manerent immota inconcuslaque, quæ circa
erant. Non poterant tot hominum speclatorum oculi sic salli
ut crederent eductum in sublime, quod stabat in terra, si vel
maxime illum unum istæc cernere desiderantem Lappo fefellisset.
Non possum igitur cum iis facere, qui hæc omnia, tanquam stolide
conficta, rejiciunt, maloque nimis credulus in aliquibus videri,
quam tot annorum hominumque experientiam in haud ita pium
dubium vocare. Verum ista jam ab aliis slunt uberrime exposita,
& ego tantum attuli, ut me liberarem à suspicione falsitatis,
si quaæ scripsi, quæ fortassis fidem non invenient apud omnes.
Vale, atq; me meaq; studiæ favori tuo commendata habe.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>