Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
maximam eas lambit quasi, atque radit. Quemadmodum nec
tempore contrario multum infra eas premitur. Ex quo evenit, ut
tametsi noctem habeant per menses aliquot continuam, sentiant
nihilominus diebus singulis vicinitatem Solis, per quam crepusculi
cujusdam instar ea nox utcunque redditur illustris. Zieglerus hac
de causa in prædicto libello; per tres menses uon habent lucem, nisi
quaedam crepuscula, clarissima quidem, sed in paucissimas horas, qualesq;
lunares splendores faciunt. Et Johannes Magnus lib. VIII. c. 36.
Restant absente Sole duo crepuscula, videlicet matutinum & vespertinum,
in quibus pauculæ diei reliquiæ noctes ipsas, ne penitus noceant, illustrant.
Quanto autem Sol tum inconspectior, tanto luna est illustrior,
quippe quæ & supra terras multum se attollit, lumineque suo omnia
efficit conspicua. Itaque quod alibi de die, hoc de nocte in Lapponia
ad lucem lunæ solet expediri. Johannes idem prædicto loco:
Compertum est, lunare sydus pauco intermisso tempore nocturnos
congressus parum minus, quam Solem ipsum diuturnas operas adjuvare.
Similiter Petrus Claudi ante laudato loco: Om vvinteren nagon
maanader er der idel mœrknat, uden huis mannen Liuser for dennem, saa at
de da ære ud at fiske ved maaneskin, oc giœre huis andet, de hafvve ude at
bestille. Hoc est; tempore hyemis ibi per nonnullos menses mera
densaque nox est, excepto eo, quo ipsis lucet luna, ubi exeunt piscatum ad lunæ
lumen, cæteraq; expediunt, quæ extra domum veniunt eis expedienda.
Quod si lunæ lumine sunt destituti, ne tum quidem semper crassis
involuti jacent tenebris, sed non raro cum serenior & purior est aër,
syderum splendore noctis ille horror mitigatur, & in usus aptatur
humanos. Adjuvatque ac auget eum candor nivium non parum,
qui receptum splendorem illum stellarum latissimè diffundit. Olaus
Magnus lib. III. c. 2. Lunæ lumine propter interlunium deficiente sub
lucidissimis stellis nimium candore clarius micantibus, quæcunq; negocia
sua etiam diurno tempore disponunt. Et lib. IV. c. 9. de Lapponibus:
Laborant vel clarissimo lumine lunæ, vel stellarum reflexa luce in
nivibus utuntur. Porro cœlum in Lapponia serenum fere, aër purus
nitidusque, ac propterea non insalubris. Idem auctor lib. I. c. 2.
Aër Findmarkiæ, sicut & vicinarum regionum, semper frigidus est, &
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>