Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
veteris, aut Scritofinniæ descriptionem apud auctores, quam
qualem hic Lapponiæ prodidimus, ut hoc quoque confirmare possit,
quod superius est dictum, regiones istas non natura & situ inter se
differre, verum nudis solisque nominibus. De Biarmia sic habet
Saxo lib. VIII. Regio est perpetua frigaoris capax, præaltis offusa nivibus,
ac vim quidem fervoris præentiscit æstivi, in viarum abundans
nemorum, frugum haud ferax, inusitatis alibi bestiis frequens. De
Scritofinnia Paulus Warnefridi: Scritobini etiam æstatis tempore nivibus
non carent. Item his in locis circa æstivale solstitium per aliquot dies
etiam noctu clarissima lux cernitur diesq; ibi multo majores, quam alibi,
habentur, sicut è contrario circa brumale solstitium quamvis diei lux
adsit, sol tamen ibi non videtur, diesq; minimi, noctesq; quoq; longiores
existunt. Et ante ipsum Procopius lib. 11. sicut eum vertit H. Grotius:
Scritofinni vitam agunt ferinæ haud dissimilem. Nec viris mos agros
exercere, nec fœminis notus labor. Solus venatus utriq; sexui sufficit.
Nam animantium mansuetorum immansuetorumq; numerum incredibilem
præbent Sylvæ, non alibi majores, & qui inter eas surgunt, altissimi
montes. Omnia sunt similia eis quæ à nobis de Lapponia sunt
prolata. Sed jam ad divisionem ejus veniendum.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>