Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
desinitq; ab una parte in Bothniam orientalem, ab alia in eam
Lapponiam, quæ subjecta est imperio Russorum, à tertia in Cajaniam
Careliamq;. Cæterum & præfecturæ istæ, quæ nunc dictæ sunt, suas
habent partes, quæ à Suecis byar nominantur. Ita Samuel Rheen, in
supra indicato capite: desse Lappmarker, som kallas sochner eller
Lapmarker, fœrdehlas i aotstillige byar. Hoc est: Hæ Lapmarkiæ, quæ
vocantur præfecturæ aut territoria Lapponiæ, dividuntur in diversas
partes, byer dictas. Sunt vero byar apud Lappones, qui antiquis pagi.
Quomodo apud Cæsarem est pagus Tigurinus, item pagi Suevorum,
non vici aliqui, aut junctæ aliquot agrestium ædes, sed partes spatiosæ
regionis alicujus, quales Græci appellarunt nomos, & jam olim
antiquissimis temporibus in divisione Ægypti fuerunt receptæ.
Unde Glossæ veteres toparchias reddidere. Pagus τοπαρχία, χώρα, νομός.
Tales nomi, seu pagi plures sunt in præfecturis istis singulis, excepta
præfectura Angermanlandensi, quæ non habet pagos plures, verum
ipsa per se pagus est, qui vulgo Aosahla solet appellari. At in
Umalapmark, pagi numerantur quatuor: Vma, Lais sive Raanby, Granby,
& Vapsteen. In Pithalapmark septem, Graotreskby, Arfvvejerfsby,
Lochteby, Arrieplogsby, Wysierfby, Norrvesterby, Westerby. In
Lulalapmark, quinque; Iochmoch, Sochjoch, Torpinjaur, Zerkislocht, &
Rautomjaur. In Tornealappmark occurrunt octo, quorum ista
sunt vocabula; Tangavvaara, Siggevvaara, Sondevvara, Ronolaby,
Pellejerf, Kantekiemo, Avviovvara, Tenouthsejochki. In
Kiemilapmark totidem, his nominibus; Enarabii, Sanbeaobii, Kiemikyla,
Koulajerf, Kiedkajerf, Mansialka, Saodankyla, Kithilaby. Hos in pagos,
numero triginta tres, præfecturæ sive territoria sunt divisa. Estque
talis illorum ratio pagorum, ut in singulis occurrant & numerentur
familiæ aliquam multæ, quas Sueci rœkar, Latini focos nuncupant.
Habetque quælibet familia suum certum definitumque terræ spatium
in pago, unde se pecoraque sua alat, non ad modum prædii alicujus
rustici, ne quis erret, verum patens quaquaversum longissimè,
sic, ut includat rivos, lacus, sylvas, alia id genus, quæ omnia ad
unum certumque focum referuntur. Tales foci ferè tot sunt quolibet
in pago, quot sunt familiæ, quæ de suo vivunt, nec ob
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>