Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
confectos, duri atque impii. Nec contemnant modo eos negligantve,
sed & odio penè prosequantur. Partim quia, si quæ habent
bona, possidere ea malunt, quam exspectare; partim quia victum
comparare his, à quibus nulla habent commoda molestum putant
atque tædiosum. Sic narrarunt mihi ipsi, qui cum eis sunt versati.
Quanquam dissentiat Jo. Tornæus: Fœrældrarna, inquit, haollas uthi
tillbœrlig vvœrdning och æhra, ja sao, at nær the aoldriga vvarda,
laota dem barnen aldrig vvaordlœsa , uthan till dœdedagarna medd
stœrsta aohaoga underdaolla och skiœta. Hoc est: Parentes debito
prosequantur cultu & honore, adeo, ut, cum consenuerunt, liberi curam
eorum deponant nunquam, scd usque ad obitum sollicitudine summa
alant, & foveant. Licet autem forte hoc obtineat apud Lappones
Tornenses, obtinebit magis ex bona disciplina, quam ingenio
indoleque, cum contrarium ipsi etiam observaverimus in
aliis. Superest libido, de qua notanter sæpe Samuel Rheen. The
æro och inclinerade till andra stoora laster, doch særdeles till
skiœrlefnat. Hoc est, sunt & ad alia propensi vitia magna, sed peculiari
modo ad libidines. Diversum quidem habet Wexionius in Descriptione
sua Sueciæ; nam, adulteria, inquit, & fornicationem Lappi
oderunt, ipsique vindicant. Verum, ut concesserim de adulteriis, &
probabo in sequentibus aliorum testimoniis, sic causa nulla est, cur
fidem dicti scriptoris, quique diu inter ipsos est versatus, & versatur
hodieque, elevemus. Cum præsertim idem tradat Herberstenius
de ipsis in Historia rerum Moschovitarum. Loppi, ait, quamvis
pane, sale, aliisque gulæ irritamentis careant, multum tamen proni in
libidinem esse perhibentur. Adde quod sit studium ingens atque
incredibile, apud ipsos procreandæ sobolis, de quo agam in sequentibus,
quod in tugurio unico sine discrimine sexus, ætatisque, viri, fœminæ,
juvenes, puellæ versentur, jaceantque noctes atque dies, unde
ad hæc varias frequentesque dari atque accipi occasiones, verò
admodum est consentaneum. Quin imo exempla sunt in promptu
eorum, qui studiorum gratia hic, & alibi versantes, compescere
libidinem non potuere, ac ne quidem curam magnam impenderunt, ut
compescerent, quasi esset vitium non usque adeo pudendum.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>