Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
deceperunt. Scilicet non potest non placere ipsis, si cum rebus
cæteris agnoscant se inferiores, aliqua tamen vincere alios se posse
intelligant. Nec fortassis alio referri debet, quod exagitare alios,
& in colloquiis privatis soleant traducere. Qua de re testis est is
ipse, quem jam nominavi. Till sin næstes fœrtahl, æro the
mtit begifne, suo att nær tvvoa eller tree Komma till samman, sao
kunna the ey annat æn fœrtahla. Hoc est: ad calumnias aliorum
adeo sunt proclives, ut si duo tresve conveniant, vix possint
aliud, quam alios traducere, ac exagitare. Speciatim vero
annotat, quod exagitare, & convitiis proscindere gentes, diversas
à sua, consueverint. Adeo nimirum nulla est, ne Lapponia
quidem excepta, quæ se non putat optimam ac præstantissimam,
longeque positam supra cunctas alias, prudentia, vel
alia virtute. Serdeles fœrtahla the folk af andra nationer,
gifvvandes dhæm œknampn eller till nampn, ait. Hoc est: præcipue vero
aliarum Nationum populos traducere consueverunt, dareque eis
peculiaria cognomenta. Accedit hisce, primo studium habendi aut
corradendi prorsus inexplebile, profectum & ipsum ex metu,
quam paupertas, rerumque ad vitam pertinentium indigentia
eis incutit non exiguum. Joh. Tornæus: Deres natur bestaor utaf
een omaottlig girigheet. Hoc est, à natura eis inhæret immensa
avaritia. Deinde ignavia, quæ videtur oriri ex eo, quia, cum
ob alimenti pravitatem minus firmo durove sint corpore, labores
perferant ægerrimè. Olaus Petri tam amantes otii
desidiæque ait, ut tametsi regio earum non uno loco admittat
cultum, maneat tamen horrida & sylvestris. Verba ejus c. 19.
Amor desidiæ & agricultura, & pecorum usu animum eorum
avertit. Per ignaviam fertiles aliquibus in locis campos illis colere
& serere penitus ignotum. Turpi ita otio vitam exigunt, &
incommoda ex barbarie malunt patientia, quam labore evincere. Sed &
alias in comparando victu, quoties laborem postulat, sunt parci, nec
procedunt ad venationes aut piscationes, nisi per defectum &
inopiam rerum necessariarum compulsi. Ex quo suspicor & id oriri
vitium, quod sint erga parentes suos, senio præsertim morbisque
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>