- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
68

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

Nullos ergo ipsi tum in suis regionibus conventus habuere Lappones,
nullus ad ipsos veniebat sacerdos, liberi non apud ipsos, sed in
proximis Suecorum templis, Angermannorum puta, Helsingorum,
& similium, quæ hic vocat Ecclesias Christianorum, item Ecclesias
baptismales Lapponum
, baptizabantur. Ad quæ templa nisi venirent
ultro, liberosque deferrent suos, nemo erat, qui hoc nomine ipsos
arguebat. Id quod intelligitur ex litteris Gustavi primi scriptis
Holmiæ A. 1559. d. 24, Julii, ut in quibus queritur, non paucos esse
Lappones non baptizatos: os æhr foerekommet, huru ænnu en stor
part ibland eder vara skall, som sig icke hafvva Laotet doepa
; Hoc
est: Allatum est ad nos, multos existere inter vos, qui nec dum passi sint
se baptizari
. Fiebatque hoc magis, quod apud Lapponas crederentur
mori, si qui baptizarentur adulti. Qua de re testatur Peucerus:
Dicunt, ait, quod si provectiores ætate baptismum suscipiant, ii
communiter intra septimum aut octavum diem à baptisimo moriantur
.
At vero temporibus Gustavi una cum ministris Regiis tributa
collecturis, in ipsas Lapponum terras penetrabant sacerdotes, ipsorum
ibi baptizabant liberos, in religione Christiana informabant ipsos.
Neque fuit nuda recitatio divini verbi. Auscultare id sollicite ac
cum cura tenebantur, quia cogebantur reddere rationem auditorum,
& profectus demonstrare suos in examine, quod sequebatur.
Cœpit ergo vere tum audiri apud ipsos verbum Dei, bonaque fide
atque serio coli pietas Christiana. Ut non sine causa hoc respectu
quidem dicant aliqui eorum, sæculo præterlapso demum annunciatum
sibi Evangelium, antea salutis negotium incognitum fuisse, uti
supra vidimus. Cum præsertim certi tum ad Lapponas sint
destimati sacerdotes, qui erudirent ipsos in religione Christiana. Quod
ostendunt manifeste Gustavi primi litteræ superius laudatæ, quibus
præcipit, ut missum ad ipsos Dominum Michaelem diligenter
pieque audiant, quem existimo fuisse primum, saltem post religionis
reormationem, quem Lapponas acceperunt sacerdotem Anno
M.D.LIX. verba litterarum, quia longiora sunt, Latine tantum
adferam. Igitur ut æque Lappones ac cateri sanctam hanc Dei notitiam,
animæq; suæ salutem queant consequi, huic nostro fideli, Domino Michaeli

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0092.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free