Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
præst, maoste tolhen stao nedan foere i predikstolen, och uthtolka, pao
Lappisko, hvvad han predikar. Hoc est: Cum concio habetur à
Sacerdote Suetico, interpretem oportet inferius ad suggestum stare, atque
reddere sermone Lapponico, quod alter concionatur. At vero
beneficio librorum prædictorum & ipsi incipiebant intelligere, quid
orarent, & qui erudiebant ipsos, lingua jam non Suetica, sed
Lapponica poterant hoc facere. Quin imo ex ipsa juventute
Lapponica eo usque in litteris & religione Christiana profecere nonnulli,
ut committi ipsis sacerdotia, & informationes popularium suorum
possent. Qua de re sic Baazius: Rex Magnus Gustavus Adolphus
traxit pueros illorum ad scholas , quos ibi sustentavit donec adolescerent,
& in studiis liberalibus exercitati quidem, Academiam Vpsaliensem
adirent, ubi cognitis fundamentis veræe fidei, rectaque religione
illis confirmata, ordinabantur ministri Ecclesiæ, qus patriotas suos
veritatem salutis docerent, & lingua materna verbū Dei illis prædicarent.
Olaus Petri tres potissimum commemorat sic institutos, qui
propterea fuere primi Sacerdotes gentis Lapponicæ. Verba sunt
ipsius, postea, quæ de instituta à Gustavo Adolpho Rege Schola
Pithensi supra retulimus: Postea ita pedetentim assuefactos peregrina
aura, in Academia tam diu sustentavit, quo ad tres ministerio fungi
Ecclesiastico censerentur digni & idonei. Quilibet horum sua jam in
assignata Marchia Lagpis in Lappica lingua verbum Dei diligenter &
sincere proponunt, Sacramentaque fideliter administrant. Atque ita
factum, quod sæpe dictus Nicolaus Andreæ testatur, ut quid esset
religio Christiana, vere inciperent novisse, ut non pauci adhiberent
ei fidem, & cum lætitia gaudioque Christum meritaque ejus
amplecterentur. Verba ejus ista sunt, ut Latine sonant. Lappones
quoque nunc per misericordiam Divinam, circa finem mundi hujus
facti sunt Ecclesiæ Christianæ membra per Baptismum & Evangelii
sancti prædicationem, acceperuntque notitiam de Christo, quod ipsis
æque atque cunctis cæteris Christianis propter cruciatus suos acerbissimos
mortemque velit remittere peccata, concedereque vitam æternam.
Quam ob rem ingenti gaudio num perfusi, plurimum lætantur. Et
huc-usque quidem curas primas Gustavi Adolphi, & per eam
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>