- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
106

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

Etsi autem tali modo forment, sunt tamen præsertim in Lapponia
Tornensi, qui nudum venerantur stipitem. Tornæus: Seiterna
hafvva ingen skapnad eller figur, dhe af tra: æro antingen rotefaste stubbor,
eller och paolar i jorden nedersatt
, h. e. Seitæ nullam habent speciem aut
figuram: Nam qui ex ligno, vel stipites sunt radice firmati in terra, vel
trunci in ea collocati
. Solis signum habent nullum, sive quod per se
spectetur, sive quod illius numen & Toronis idem est, secretiori
sacrorum disciplina. At Storjunkaren repræsentant quodam lapide.
Ideo Sam. Rheen: Storjunkare æro stengudar,. h. e. Storjunkare sunt
idola lapidea
. Et Anonymus Ms. Ther med the bestryka the stenar, them
the kalla Storjunkare
, h. e. Eo inungunt lapides, quos nominant
Storjunkare
. Proprerea de tali est accipiendus Petrus Claudi, quando
in descriptione Norvagiæ memorat de Lappofinnis, deastros suos
habent collocatos in silvis ac locis desertis, quidem lapidem magnum
. Vel
ut ipse habet, somme hafvvaen stor steen. Lapis, quem hic nominat,
non pertinet ad Toronē, quippe qui formatur ex arbore vel ligno,
nec ad Deum alium, sed Storjunkare. Atque sic intelligendus quoq;
Damianus à Goës, quando de Lapponibus, Statuas lapideas pro diis
habent
. Idem Jacobus Zieglerus. Statuas lapideas erectas in
montibus pro diis habent
. Bene erectas in montibus, quoniam is locus
proprius, in quo Storjunkare honorabatur, uti ante indicavimus. Sed
quæ species istorum lapidum? Qualis avium, si credimus Olao
Petri Niurenio: Lapporum Deus plerorumque, ait, ex lapide formatus avi
cuidam assimilabatur
. Samuel Rheen ait referre imaginem nonnunquam
hominis, nonnunquam alterius alicujus animalis. The hafvva
antingen menniskors, eller nogot creaturs liiknelse
, h. e. hominis, vel
alterius animalis alicujus exhibent speciem
. Sed est illa prorsus rudis
species ac similitudo, ut vix possit agnosci, ipsiq; magis credant referre
ipsam, quam aliis queant persuadere. Interea vel hoc ipsum
Storjunkare suo putant esse sacros, quod in eis speciem ejusmodi se
censent invenire. Nec enim ipsi ita formant arte operave, sed in
littoribus paludum fluminumq; ripis repertos honorant, & prosigno
Storjunkare erigunt statuuntque. Idem Storjunkare æro stenguder, huilka
the finna i fiellen, eller rid siocar
, h.e. Storjunkare sunt idola lapidea,
quæ inveniunt vel inter rupes & sacra montium vel ad littora paludum.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0130.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free