Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Admirantur ergo talem speciem, tanquam non temere lusuq;
aliquo naturæ factam, verum procuratam singulari voluntate numinis,
Storjunkare vocati, ut sit ipsi sacra & in ea colatur. Atq; ideo lapidē
illius speciei erigunt, & pro signo ejus habent, posteaq; Kied Kie
Iubmal h. e. Deū lapideum, appellant. Quoniam autem species ista
prorsus rudis, magisq; credita Lapponibus, quam vera, ideo in idolis istis
eam negat Tornæus. Seitæ nullam, inquit, habent speciem aut figuram,
neq; manibus, neq; à natura formatam. Nam lapidei nil sunt aliud, quam
vulgare saxum, rude, nigrum, fœdum, scabrum, plenum cavis, & à lapsu
aquarum ad cataractas exesum. Quanquam sine dubio scabricies illa
cum exesis cavis occasionem præbuerit fingendæ alicujus formæ.
Uno tamen loco ait repertos cum specie humana. Verba ejus hæc
sunt: Eo loco,ubi Tornatrast ex seeffundit fluvium, in insula quadam
inmedio cataracta, Darra dicta,reperiuntur Seita lupidei,specie humana
vollocati ordine. Primus altitudine viri proceri, post quatuor alii paulo
breviores juxta ipsum collocati,omnes quasi pileis quibusdam in capitibus
suis ornati. Et quoniamres est difficillimapericuliq; plenissima propter
vim cataracta in dictam insulam navigium appellere, ideo Lappones
pridem desierunt invisere istum locum, ut nunc explorari nequeaũt, utrum
quomodove culti fuerint,aut qua ratione illi lapides venerint in istam
insulam. Non vero singulos solum erigunt, sed uni addunt alios aliosq;
prout, credo, plures paucioresve reperiunt. Ex his primum quidem
ipsius Storjunkare venerantur titulo, secundū dicunt ejus esse
conjugem, tertium filium filiamve, cæteros famulos aut ancillas.
Idem Samuel Rheen: Wed somblige bærgfinnes tuenne, trenne och flere
stenar upresta, och saodanna stenar Kalla the then foersta Storjunkare,
then andra hans Acte eller quinna, then tredie son eller dotter, och sedan
the flere stenarna, tiænare eller tiænarinnor, h. e. Aliquibus in montibus
duo, tres, & plures lapides cernuntur erecti, quorum primum vocant
Storjunkaren, secundum Acte ejus, id est conjugem, terium filium aut
filiam, reliquos vero lapides, famulos aut famulas. Faciunt hæc
imitatione consuetudinis humanæ, sicut nempe viderunt & præfectos
Regios habere suam conjugem, & liberos & famulos. Non enim deteriori
conditione Storjunkare suum, id est præfectum Toronis, & vicarium
Dei esse volunt. Ideo & ipsi tribuunt hæc omnia. Et hæc est
imago statuave Storjunkare. Quæ hac cernitur effigie.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>