Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
cultus sacrificiorumq;, quæ sunt quædam velut libamina geniis oblata
à veteribus. Quare vero istæc offerant in navigiolo, ne ipsi quidem
sciunt, aut afferre rationem possunt. Nobis ostendere videtur
religionem peregre adductam, forte, quia primum coluerunt ita
cœtum angelorum, Christi nativitatem denunciantium, ut dixi in
superioribus. Id enim non potuerunt scire, nisi per Christianos, quos
ad eos navigiis pervenisse aliquos priscis temporibus, non fortassis
absque ratione omni hinc colligimus. Et hæc quidem de idololatria,
cultuque superstitioso Deorum apud Lappones, qui hodieq;
durat inter ipsos, hon quidem omnes, nec tamen paucos, quod
abunde quotidiana experientia cognoscitur.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>