Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
pauperibus res dabant nauci, sibi vero retinebant bona maxima.
Neque potuit illorum artes omnes coërcere Gustavus; ut ut enim
cæteram potestatem in Lapponas ipsis adimeret, pergebant tamen
exercere commercia hoc felicius, quod regionis conditionem,
moresque populi magis cognitos haberent, quam plerique alii.
Donec Carolus Rex Anno MDCII. illam omni tempore, ac per
regionem universam vagandi licentiam prædicto diplomate ipsis
eriperet, sibique in usus Coronæ pellium coëmptionem, si quas
venales haberent Lappones, vindicaret, constituto simul certo pretio
earum, atque rerum, quas vicissim Lappones reciperent, si vellent,
Verba diplomatis: Hvvad skinnvvarur ther falla kunne, them skole
foerbemælte Lappe fougder vvara foerplichtade att obkoepa till vvaort
bæsta, efter then ordning och vverderning vviither opao hafvva gioera
laotit. Hoc est: Quicquid ibi reperiri potest pellium, id dicti
Lapponum præfecti ut in utilitatem nostram coëmant, obligati sunto,
secundum statutum & pretium à nobis propositum. Idem repetitum A.
MDCX. nisi quod excipiantur pelles alcium, quæ sine pretio
in fiscum redigi jubentur. Lapparne skola vvara foerplichtade, til
att oplaota och hembiuda fougden pao vvaora vvagnar alla dhe
skinvvahrur, hvvilcka han dhem betala skal af dhe vvaror, som till
skinkoepet ærofoerordnade. Men alle dhe elgzhuder, som han kan
opspana, der i Lappmarken vvara slagne, dhem stall han uthan betalning
till vvaort behof optaga och dhen mao behaolla koethet, som diuret
hafvver fælt, men huden stall komma os och Cronan till. Hoc est:
Tenebuntur Lappones offerre Præfecto nostro, nostro nomine, omnes pelles
venales, quiearum solvet pretium per merces, ad pellium coëmptionem
destinatas. Omnes vero pelles alcium, quæ in Lapponia sunt captæ,
sine pretio, in usus nostros capiet. Is qui cepit feram, carnes sibi ut
servet, licitum erit, at vero pellis ad nos & Coronam spectabit. Hodie
liberius commercia exercent cum aliis, atque illi quidem, qui in
montium vicinia, quæ Norvagiam dividunt à Suecia, sedem suam habent,
cum Norvagis simul atq; Suecis, qui inde longius, cum Suecis
solis, sicuti hoc Sam. Rheen est proditum, qui magis versus Aquilonem
atq; Orientem cum Russis etiam & Fiñonibus. Venio ad merces
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>