Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
addiscunt, numerus est ubique satis magnus, sicut alibi jam dixi.
Loquuntur autem interpretes illi parum nitide linguas alias,
Finnonica excepta. Id quod fit & cæteris Lapponibus, cum ægre
addiseant pronunciationem aliarum linguarum, & sæpe unam cum
altera permisceant. Qua de re & Samuel Rheen: Lappones qui
commercia exercent simul in Norvagia, & in finibus ejus habitant,
linguam Norvagicam cum Suetica permiscent, cum loquendum est.
Exempli gratia, jegh kiæmi , pro jag kom, jeg gaong, pro jag gaor. Siv
pro hustro, dicunt koona, pro min mysa, mitt hofvvud &c. Sed de
lingua Lapponum hæc possunt esse satis.
CAP. XVI.
De Lapponum Domiciliis.
Post publicam, de qua huc usque actum, progredimur
ad vitam privatam. Videmur autem considerare in ea
posse primum res, quarum copia præsentiave opus habent; deinde
negotia, in quibus occupantur, postremo quietem otiumve,
quibus sese solent oblectare. Res vel submovent incommoda malaq;
vel subministrant bona. Prioris generis sunt domicilia & vestes;
posterioris cibus & potus. Initium è domiciliis faciemus.
Quanquam Lappones domicilia non habeant, qualia vulgo alii
Septentrionis populi, ut qui priscis temporibus Sueti fuerint incertis
errare sedibus, & nunc hic nunc alibi temporarium solummodo tugurium
extruere: Herberstenius in Moschovia sua de ipsis: Nusquam
certas sedes habent, sed absumptis uno loco feris ac piscibus, alio migrant.
Zieglerus; Mansiones sæpe transferunt. Damianus à Goës: Nec
domus iis alicui usui sunt, quippe sæpius hinc inde migrant. Sed hanc
quidem per omnem regionem vagandi licentiam peculiari edicto
coërcuit Rex Carolus Nonus, singulisque familiis suum & peculiare
assignari fecit territorium, anno M. DC. II. Edicti ejus
formulam quia longior est, Latinis verbis solum apponam.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023
(aronsson)
(diff)
(history)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0213.html