Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
minor sit simplex nudaque. Sed & majoris illius usus est præcipuus
in conficiendo itinere, ut nil mirum sit, si eam solam exempli
loco, vel binas ad exteros transmisere. Atque quoniam Lugdunenses
illæ sunt majores tantum, ideo apparet, nec proceri adeo
fuisse hominis, ut putabat Frisius, sed qui vir pedes sex æquaret, qualis
non est infrequens apud Lappones statura. Et hæc quidem latitudo
atque longitudo harum solearum, item longitudinis in pari
uno eodemq; diversitas. Species cætera se recte habet apud Islandum,
simplices enim sunt, & planæ, nisi quod ab anteriore parte
nonnihil sursum erigantur. Ab anteriore dico parte, non posteriori
etiam, ut delineatæ apud Wormium cernuntur, vitio pictoris
credo potius, quam auctoris, cum in Musæi Wormiana prima
tabula, quæ totum exhibet spectandum, aliter delineentur. Illud quoq́;
observavi in majori mea solea, non esse prorsus rectam per omnia,
sed parumper sursum curvari in medio, ubi pedem solent reponere.
Speciem licet non inepte proposuerit Frisius, quia tamen est unius
tantum soleæ, & incurvationem istam non exprimit, ego quoque ad
exemplum mearum hic apponere constitui, cum Lappone cum
eis currente.
![]() |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>