Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
arcubus & sagittis in venatione quarendas. Trabes lati,
lubricæque tabulæ sunt calcei, quos vocamus, quorum usum esse ad
venationes non exiguum ostendit. Populi Septentrionis Skider, &
contracte Skier appellare solent, quod cum Germanorum Scheitter
convenit, quo ligna fissa ipsis nuncupantur. Aliquando andrer
vocant, sive ondrur. Magnus Olaus Islandus, in explicatione Eddæ,
à Stephanio citatus ad Saxonem: Skydi sive ondrur, asseres sunt
oblongi &c. His etiam num pedibus inductis, nostrates per superficiem
profundissimarum nivium ingrediuntur. Samuel Rheen: The renna
them upp med skiidh, eller andrar. Hoc est: Occupant eos calceis
suis ligneis, skiid hvel andrar dictis. Quæ illorum calceorum
forma sit aut species, dictus ille Islandus sic conatur explicare: Asseres
sunt oblongi, & antrorsum sublevati, quinque vel ad summum sex ulnarum
longitudine, latitudine vero transversam plantam non excedentes.
Verum apud nos vix fidem obtinet, qui vidimus alibi, & ipsi
possidemus par ejusmodi solearum. Nam & latitudo paulo major, &
longitudo multo brevior. Quod & in suis depræhendit Wormius.
Asservatur, inquit, inter ἀζιοθέατα mea par ejusmodi solearum trium
duntaxa tulnarum longitudine. Neque aliter se habent, quæ
cernuntur Lugduni Batavorum, ut est testis Frisius in notis suis ad
Balduinum. Simplicissimæ, ait, sunt, longitudine septenum pedum,
latitudine pollicum quatuor, & quod excedit. Planeque sic necesse est, si
valet ratio, quam in eis observari testatur Olaus Magnus, sicuti
profecto valet omnium confessione. Ait enim libro I. c. 4. hunc in
eis servari modum, ut unum lignum altero sit longius, mensura
unius pedis, juxta virorum vel mulierum proceritatem, utpote si vir vel
mulier sit octo pedum longitudine, lignum unius pedis totidem
habebit pedes in longitudine justa, reliquum vero novem. Debet solea
una longissima excedere viri, ea usuri, longitudinem pede uno,
altera esse tanto brevior. Atque ita meæ sese habent, una brevior est
altera integro pede. Facit quidem Frisius utramque Lugdunensem
paris longitudinis, nec Olaus Wormius in suis notat differentiam;
sed opinor esse illas soleas, non quales junctæ esse debent,
verum ex duobus paribus solas majores. Plane namque mea major
talis, qualis Frisio describitur, superne resina vel pice obducta, cum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>