Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
rangiferos suos, non absque jucundissimo spectaculo. Et quo faciant
splendere omnia, passim opus id distinguunt orbiculis minutis
stanneis malleo complanatis levigatisque, in quos cum sol incidit,
velut fulgorem aliquem emittere videtur. Accedunt tæniæ,
ligulæ, noduli, & id genus, hic illicque penduli eisdem ornati filis
stanneis, ac in capitibus vestiti floccis, è segmentis panni lanei, coloris
diversimodi. Quorum omnium specimen utcunque delineatum
dedi in fine capiris superioris ocreas litera F. chirothecas litera G. &
calceos litera H. signatos. Non autem vestes modo eas suas sic
exornant, sed & juncturas rangiferorum, & quicquid alias decoris
elegantiæque gratia eis solet imponi. Omnia filis stanneis sunt
distincta, & segmentis è panno in oris suis munita. Nihil denique
habent, quod quidem visui aliorum patet, quod non arte ista
reddant conspicuum ac commendabile. Sunt apud me sic ornatæ
peræ virorum fœminarumque, sunt acicularum thecæ, sunt vaginæ
cultrorum, & id genus non sine admiratione aliqua spectanda.
Quod ne cum figura dictum videatur liqueatque iis etiam, ad quos
hac Lapponum opera nunquam pervenerunt, ecce quædam exempla
deprompta è Musæo meo & cum cura fideque delineata.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>