- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
268

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

Tenentur enim mulieres æque ac viri omnes labores subire, venatione
excepta
. Dicit, venatione excepta, tanquam re præcipua, non
quod neget cætera quoque propria mulierum esse, quæ hactenus à
nobis sunt proposita. Omnia promiscue ait expedire, præsertim
vero ea, quæ spectant ad itinera frequentissima Lapponibus, &
quotidiana fere, ob quæ & mulieres æque atque viri femoralibus sint
instructæ. De itineribus nominatim testatur quoque Samuel
Rheen, cujus verba alibi à nobis sunt allata. Latine sic se habent:
Principio ambulat paterfamilias cum quibusdam rangiferis oneratis
cum sarcinis, quos post se ducit. Post venit uxor ejus, quæ similiter post
se ducit partem sarcinarum
. Vides, parem utriusque laborem in
itinere ac commutanda sede. Ac æstate quidem ambulant pedibus,
uxor pariter ac maritus ejus; hyeme vero vehuntur trahis,
quas delincatas dedi in superioribus. In traha istiusmodi sedet,
qui vehitur religatus fasciis ad ejus trahæ latera utrinque, præsertim
si concitatius iter faciendum, sic, ut pectore tenus tantum extet
supra vehiculum, brachiis capiteque liberis, tergum habeat reclinatum
ad tabulam, quæ trahæ velut puppim facit. Wexionius:
Atergo assere clauditur (traha) in quem vehendus (singulæ enim
unum tantummodo hominem capiunt) dorsum reclinat. Ad umbilicum
usque in hanc rhedam immersus ligamine lineo vel coriaceo
adstringitur
. Johannes Tornæus: In vehiculo vir, quasi infans,
fascis involutus, dimidia parte brachiis & trunco tantum eminentibus
.
Rangifer adjungitur longe aliter, ac equi solent. Habet enim
circa collum fasciam latam, à qua in pectore per media crura priora
æque ac posteriora ejus descendit copula, firmata in foramine,
quod traha habet in extrema prora. Wexionius: Proræ rhedæ
acuminatæ helcium (adstrigmentum villosum) per foramen innexum,
sub alvo rhenonis, inter crura, ut rectum teneat cursum, continuatur, &
circulo cervicem Rhenonis (ex pelle villosa ejusdem animalis) cingente
inligatur
. Joh. Tornæus: Rangifero unicum tantum collare cervici
adaptant, vehiculo subtus inter crura & posteriora alligato, quod puer una
manu facile elevare potest
. Plurimum igitur aberravit à vero pictor
Olai Magni, qui nobis hos rangiferos adjunxit ad traham haud

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0292.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free