Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
just dat stællet, sao springer fnosken bort af sig sielf, och blifvver alt
gott igenom boolnande. Hoc est: Vilgare hoc remedium apud ipsos,
quod capiant fomitem, sive fungum, arboribus betulinis placentæ instar
adhærentem, eumque accensum igne imponant eo loco, ubi sentiunt dolorem
atque cruciatus, quem si recte tetigerunt, ultro deinde fungus ignitus
resilit, dolorque tollitur per exulcerationem subsequentem. Vulnera
non alio curant unguento, quam resinæ ex arboribus exsudantis.
Idem: Nær the hugge sig saor, taga the kaodhen till plaoster. Hoc
est: Cum ictu vulnerantur, resinam emplastri loco adhibent. Si quæ
membra frigore aduruntur, medicinam ipsis præsentissimam exhibet
caseus rangiferi, cui ferrum igne candefactum intrudunt, &
quicquid ex eo mox educto destillat velut olei, id illinunt læso
membro, successu & virtute incredibili. Alii imponunt ipsum in
tenuem tabulam scissum. Olaus Petri. Si etiam aliquod membrum
frigore lædi contigerit, caseus ille instar laminæ seu folii calefactus &
applicatus, medetur optime. Idem caseus decoctus lacte, tussim levat,
& quæ alia pulmonum pectorisve vitia ex frigore oriuntur, si sic
calidus fuerit haustus. Stomacho quoque prodest, ne contrahat
vitium ex continuo potu aquæ. Idem Olaus Petri: Stomachum, ne
perdatur continuo aquæ potu, caseus ille præservat. Cæterum quia
morbi apud ipsos rari, ut est dictum, plerique veniunt ad ultimam
senectutem. Idem: Lapparna komma till een hog alder. Hoc est:
Lappones ad senectutem admodum provectam veniunt. Samuel
Rheen: Suosom Lapparna icke synnerligen vveta af suoer siukdomar,
altsuo varda the gambla, och komma till een stuor aolder. Hoc
est: Sicut Lappones ignorant fere graviores morbos, ita fiunt senes,
adque provectam admodum veniunt ætatem. Quin imo ait esse inter
ipsos nonnullos, qui centesimum quoque superent annum, plerosque
septuagenarios, octogenarios, & nonagenarios evadere. Atque
in ætate hac, licet gravi, plerosque dicit manere satis alacres ac
vegetos, qui negotia sua commode possint expedire, facere iter,
decurrere per sylvas atque montes, & id genus alia efficere. Te
æro i sin aolder vvyge och snalle, inquit, att gioera sitt vværck arbete,
och att reesa, och loepa i skog och i marck. Denique ne cito
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>